Hadobás Sándor szerk.: Az Érc- és Ásványbányászati Múzeum Közleményei 3. (Rudabánya, 2006)

Tanulmányok - Megjegyzések Gölnicbánya Kun László királytól elnyert privilégiumához és megerősítéseihez (Almási Tibor)

Fasc. 333. Konv. d. f. 25-32. (Df. 276 159.) (19. sz.-i masolat a ki­ralyi konyvekbol: Lib. Reg. 8. Hung. aul. canc. 174-178.) Emlites: I. Lajos kiraly, 1367. jun. 29. Dl. 67 376. (Bugarin-Horvath lt.) Az oklevel szovege: Carolus, Dei gratia Hungariae, Croatiae, Romae, Serviae, Galli­ciae, Lodomeriae, Cumaniae, Bulgariaeque rex, princeps Saller­nitanus et honoris ac montis Sancti Angeli dominus, Omnibus Christi fidelibus praesentibus et futuris, noticiam praesentium ha­bituris, salutem in omnium Salvatore. Solet a principe confirmari, quod licite postulatur, quia sicut iuris est, occupata indebite in sta­tum debitum revocare, sic est consonum obtenta legitime regio patrocinio roborare. Proinde ad universorum notitiam harum serie volumus pervenire, quod magister Colinus, notarius universitatis hospitum nostrorum fidelium de Gellnicz Banya ad nostram acce­dens praesentiam exhibuit nobis privilegium nostrum sub priori et antiquo sigillo nostro confirmans privilegium domini Ladislai olim illustris regis Hungariae, fratris et praedecessoris nostri charissimi felicis memoriae, super libertatibus ipsorum inferius impressis confectum, petens nos humili precum instantia, ut dictum privi­legium nostrum antiquum ratum habere et ad majorem hujus rei evidentiam sigillo nostro novo et authentico dignaremur de benig­nitate regia confirmare. Cujus tenor talis est: Carolus, Dei gratia Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, Ramae, Serviae, Galliciae, Lodo­meriae, Comaniae, Bulgariaeque rex, princeps Sallernitanus, om­nibus Christi fidelibus, tam praesentibus quam futuris, praesentes inspecturis, salutem in eo, qui dat regibus salutem. Ordo suadet aequitatis et ad apicem regiae pertinet maiestatis, ut ea, quae iuris ordine processerunt, illibata conserventur, et ea, quae iuste petun­tur, ad exaudationis gratiam admittantur. Proinde ad universorum notitiam harum serie literarum volumus pervenire, quod comes Perenger, iudex de Gollnicz Banya dictus [A. 5.: dilectus] et fide­lis noster vice et... (A. 5.: nomine universorum civium) de eadem

Next

/
Oldalképek
Tartalom