Lackner Kristófnak, mindkét jog doktorának rövid önéletrajza; C sorozat 5. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2008)

Lackner Kristófnak, mindkét jog doktorának rövid önéletrajza

Ubi orationem Ciceronis in actu publico recitat tus, etiam nulla interiecta remora, Graecium paucis post diebus profectus est, ubi Patronum, Iuris Licentiatum Gabelmannum in Gymnasio vulgo Stift offendit, qui eum benevole fraterne excepit non modo, verum et fovit paterne, instituitque cum omni meliori cura et studio, secumque eundem in eodem conclavi et habita­tione lectoque uno admisit, solum ut hunc iuvenem promoveret, nulla alia spe remunerationis motus. Sic porro quoque lectio­nibus eum publicis, quamvis ieiunum nimis admisit, interim tamen domi privatim, cum re[p. 9.]liquis fidei suae concreditis Liberis Baronibus et Nobilibus Dominis Carolo ab Egg, Johanne Sigismundo et Feliciano fratribus Wagenis, Ammaniis, aliisque, illum praeceptis et institutione iuvit feliciter. In primis vero in­genii vires excitare in eo neglectas studuit, cotidieque memoriter Regulas Iuris aliquot cum reliquis recitare voluit, argumentorum et styli non intermisso studio. [VI.] Ubi brevi animadvertisset quosdam huius Iuvenis profectus, ad audaciam quoque et eloquentiam dirigere eum conabatur. Sic illi Orationem Ciceronianam pro Q. Ligario adscripsit; quam cum me­moriae concredidisset, in Actu Publico, praesentibus Inspectoribus Procerum Styriae, Balthasaro Wagen, et Ammanio, cum laude, in maxima frequentia eam recitavit: quod multis sane mirum ab auri­fabro (ut fama de illo tunc erat) videbatur, in primis vero Magnifico Viro Wagenio, qui eodem die, flnito actu, de statu, conditione et intentione Iuvenis huius per Gabellmannum informatus, eundem singulari humanitate alloqui et admonere, adque assiduitatem inci­tare haud dedignatus est. Et hoc erat specimen primum studiorum Christophori Lackhner, qui postmodum cum sensisset benevo­lentiam quorundam nec non applausum, et de studiorum suorum feliei successu conceptam spem, posthabitis invidiae telis assiduus esse perseveravit in pervolutandis Institutionum Iuris Iustiniani Sacratissimi Induperatoris libris, ab eodem I. L. Gabellmanno illu[p, 10.]stratis, et hora prima pomeridiana publice propositis, the­ses quoque publicitus quas promulgavit typis Gabellmannus etiam <ad> disputandum proposuit, in quibus methodum Iustinianeam, pro captu auditorum, observavit, connexis Politicis et Ethicis quae­stionibus, cum reliquis discussit. Cui studio deinde cum ad annum et ultra hoc Professore et Praeceptore incubuisset, et privatos inter parietes, cum reliquis Collegii Iuridici Collegis et Commilitionibus, easdem Theses denuo disputando discussisset (Collegae erant Carolus ab Egg Baro, Johannes Sigismundus Wagen, Felicianus Wagen fratres nobiles, Erasmus Kurzleb, Nobilis Abel Venetus,

Next

/
Oldalképek
Tartalom