Lackner Kristófnak, mindkét jog doktorának rövid önéletrajza; C sorozat 5. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2008)

Lackner Kristófnak, mindkét jog doktorának rövid önéletrajza

Csepreginum redit M. Gablmann ad studia eum excitavit 3.]tris studio Csepreginum cum paterno Semproniensi commutavit aerem; morbus tamen adusque invaluit, ut spes exigua de prospera valetudine porro superesset, verum DEUS salutis nostrae author, et paterna vota precesque, filium tandem in integrum restituere. [II*] Recuperata post valetudine, dubius animo Parens de ulterio­ri filii cura, consilia cognatorum, peritorumque virorum collegit, quae pariformiter ad coeptum continuandum descenderunt: sic Pater secutus <consilia> filium denuo Csepreginum, studiorum et linguae Hungaricae causa remisit, ubi cursum in sermone satis stu­diose ad dimidium et ultra paulo post annum continuavit; interim temporis Spectabilis atque Magnificus Dominus FRANCISCUS DE NADASD pro paterni officii ratione, de schola et illustri gymnasio erigendo et instituendo efflictim 1 laboravit, ad illustresque ter­rae plagas doctissimorum virorum gratia, litteras et nuncios misit, sicubi aptos idoneosque gubernatores iuvenilis caloris disciplinaru­mque lumina et clara incendia apprime Csepregiensium Gymnasio praeficere posset. Voto itaque pientissimo recte secundus respon­dit eventus, quippe Magnificus Vir et Doctissimus Dominus GREGORIUS HORWATH Hungarus et Pater Patriae, qui totus erat Fautor studiorum et honestarum litterarum promotor, quo et ipse cotid<i>e in proprio solo (Nera prope Kasmarkh) et Gymnasio pu­blice professus est, duos, Pastorem virum cla[p. 4.]rum et summum theologum Craitserum, alterum M. NICOLAUM GABELMANNUM Excellentissimum Philosophum et Poetam, praefato Magnifico Domino de Nadasd ambos tanto Patrono dignos eligit, et honestis­simis commendatitiis litteris Csepreginum misit, qui denique cum laude et Ecclesiae et scholasticae iuventuti inibi praefuere. [III.] M. GABELMAN statim 2 atque habenas scholasticas dirigere coepit, hunc Christophorum ad studia excitavit, et quia litteris sensim iam valedicere conabatur, et vestigiis parentum in me­chanicis insistere penitus decrevit, nonnullosque tam in picturis, lineamentorum ductionibus, quam aurificis operibus progres­sus fecit. Is tamen totus, tanquam causa principalis studiorum suorum, eo studuit, ut eundem a coepto et proposito, ad diver­sam liberalium scilicet artium viam, e diverticulo reduceret, eoque fini, ipse succisivis, post scholarum dimissiones, horis, eundem proprio motu instituit. Et quia perexigua fundamenta Grammatices hausit, in subsidium ad diligentiam, eum spe fu­turae promotionis et gloriae sedulo animavit: et lket proportio nulla aetatis cum studiorum progressu in eo erat, attamen quia inclinationem, ingenium et assiduitatem, deprehendit, non desti-

Next

/
Oldalképek
Tartalom