Lackner Kristófnak, mindkét jog doktorának rövid önéletrajza; C sorozat 5. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2008)

Függelék

IL Lackner Kristóf nemességkérő folyamodványa Bittschrift von Kristóf Lackner um den Adelstitel [Sopron?], 1600. január-mácius?V[Odenburg?] Januar-März 1600? Sacratissima Caesarea et Regia Maiestas, Domine Domine mihi Clementissime. Perpetuorum ac fidelium servitiorum, in gratiam V. Maiestatis, humilimam [!] oblationem. Ea fuit laudabilis quondam Divorum Hungáriáé Regum consuetu­do, ut omnes virtutum studiosos, dignis praemiis, ornamentisque condecorarent. Quae res effecit, ut et ignavi haberent quod mirarentur, et diligentes [!], quod imi­tarentur. Quem ordinem, iam a faelici [!] regimine secuta quoque V. Sacratissima Maiestas, difficile est enumerare, quantum virtutis excolendae Studium excitarit. Hinc factum est, ut quidam militiae, alii vero bonis artibus, literisque sese addixe­rint, cum par utriusque rei meritum vidèrent. Eapropter et ego natus in Hungária, diversa Gymnasia, ac imprimis Italiae sectatus, finitis prius non infaeliciter [!] hu­manioribus studiis, Utrique I. Prudentiae me quadriennio mancipavi. In quo studio quantum profecerim, Doctoratus culmen mihi tributum, luculenter testatur. Ob hos igitur exantlatos labores, ac futura quoque pro virili praestanda obsequia, ad V. Sacratissimam Maiestatem supplex confugio, dignetur ex innata 3 sua benignitate, me in numerum Regni Hungáriáé Partiumque ei subiectarum Nobilium, ascire et coop­tare, atque in signum verae Nobilitatis, haec infra depicta arma, seu insignia, mihi meisque haeredibus, et posteritatibus, utriusque sexus universis, clementer conferre, et concedere. Quam V. Sacratissim<ae M>aiestatis gratiam, perpetuis meis servitiis promereri contendam. Gratios<um> praestolans responsum. Eiusdem V. Sacratissimae Maiestatis Humiiimus, fidelis, et perpetuus servitor. Christophorus Lakner, Iuris Utriusque Doctor. [Bal oldalon:] Consignavit (?) Serenissimus (?) Archidux Matthias. Posonii 21. Mártii 1600. 1 Lackner a Vitában azt írja, hogy i6oo-ban eszközölte ki magának a nemességet (xvii.), s mint­hogy a címerlevél 1600. márc. 2i-én kelt (1. a következő dokumentumot), a jelen folyamodvány va­lamikor előtte, de már i6oo-ban készülhetett. Bár az sem kizárt, hogy Lackner a megelőző érv­ben írta a kérvényt. a corr. ex imata

Next

/
Oldalképek
Tartalom