Lackner Kristófnak, mindkét jog doktorának rövid önéletrajza; C sorozat 5. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2008)

Függelék

per clarissimos et excellentissimos I. U. Doctores Dominum Georgium Gregetium, Thadaeum Soazam, Professorem publicum Michaelem Brombillam, Consiliarios et Professores et Advocatos Patavinos Viros sane Claros atque praestantes docte et eleganter praesente Almae Iuristarum Universitatis Magnifico Prorectore, Antonio Prospero, Patritio Spediensi natione Genuensi explicantem opiniones minus aptas discutientem, meliores astruentem et demonstrantem argumentis ac dubiis perardu­is sibi oppositis respondentem et explicantem [f. 14r] non sine animorum voluptate audivimus. Sic ingenium et candor animi necnon eius promtitudo et vita commen­data eximiaque viri eruditio eo nos provocarunt, ut cum universa audientium corona in votum ejus descenderimus. Quibus de causis omnibus nos antedictus Comes etc. consideratis doctissimi viri donis divinkus attributis, virtutibus omnibus et oppido singularibus accepto ab eo ante omnia debito Iuramento eundem continuo caesarea qua fungimur Autoritate Pontificii Caesareique Iuris ut suis doctissimis thesibus et assertionibus petiit Licentiatum mox ob maximam in respondendo perorando prom­titudinem et singularem modestiam qua usus est hac in re omnium Professorum Doctorum, Excellentissimorum Illustrissimorum Nobilissimorum Virorum con­sensu Doctorem fecimus, pronunciavimus et ordinavimus nullo penitus discrepante dantes et concedentes facultatem et potestatem praedicto excellentissimo Domino Georgio Gregetio eius promotori pro se et aliis excellentissimis promotoribus suis antedictis eidem ornatissimo Viro Domino Christophoro Laknero Semproniensi Pannonio Doctoratus gradum et insignia solenniter et ut in more apud omnes Academias est positum contribuendi. Porro nos praemissa authoritate his omnibus ad summi DEI laudem perpetuumque virtutum eiusdem Excellentissimi Viri Domini Christophori Lakneri Semproniensis Pannonii monumentum confectis, ei vere hac promotione digno liberam Auctoritatem plenamque facultatem impartiti sumus, deinceps in Pontificii Caesareique Magistralem cathedram ascendendi, et ubique terrarum et locorum legendi, repetendi, docendi, consulendi, proponendi, disputan­di, glossandi, interpretandi, quaestiones terminandi, baccalaureos creandi, scholas regendi, de iure respondendi, consilia subscribendi, omniaque alia et singula facien­di, dicendi et exercendi, quae quovis modo ad utriusque Iuris Doctoratus officium et dignitatem spectant, item gaudendi utendi et potiundi omnibus et singulis privi­legiis quocunque tandem censeantur modo, quibus ceteri iuris utriusque Doctores in Gymnasio Parisiensi Bononiensi Patavino, Perusiensi, Senensi, Viennensi, Ingolstadiensi, Basiliensi, et quolibet alio publico et privilegiato Gymnasio in to­ta Europa existente, tum ab ipso Divo Imperatore Rudolfo secundo suisque divis praedecessoribus Romanorum Imperatoribus et Regibus insigniti creatique gau­dere possunt, aut possent quomodolibet in futurum iuxta tenorem vim et formam nostri Imperialis Privilegii antedicti. Et huic non obstantibus quibuscunque legi­bus, reformationibus Decretis vel consuetudinibus in contrarium facientibus quibus omnibus et singulis praemissa Autoritate ad praemissorum effectum derogamus, et derogatum esse volumus. Nulli ergo horum liceat hanc nostrae concessionis et in-

Next

/
Oldalképek
Tartalom