Lackner Kristófnak, mindkét jog doktorának rövid önéletrajza; C sorozat 5. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2008)

Lackner Kristófnak, mindkét jog doktorának rövid önéletrajza

In portám secundariam aquilam bicipitem pingi curat Eius inscriptiones [XXXI.] Eodem anno, non modo aquilam Soproniensem in porta primaria descripsit emblematice, pro Regio honore; verum et post­modo Rege eodem Matthia salutato Imperatore Romanorum, eius in honorem publicitus in secundaria porta bicipitem aquilam em­blematice, non sine singulari patriae ornamento, pingi curavit, cuius figura inibi et alibi videre est. In tabulis vero ultro citroque a Musis tenentibus, haec exstant scripta hieroglyphiceque denotata: HONOS ET SUPPLICIUM FIDELISSIMI SUNT RERUM CUSTODES: Germanice: Wo recht gethan belohnet wird, Das bös Ding nicht ohn Straf regirt, Allda Recht und gutt Regiment Zu hoffen ist, weil Gott das sendt. FELIX MAGISTRTATUS, QUI TEMPORE PACIS DE BELLO COGITAT: Voll Heils und Glücks billich die Stadt gepreiset wird, wo weiser Rath bewacht in Fried des Unfrieds Not Ruef an umb Schutz den wahren Gott. [p. 44.] In primis superioribus pinnis scriptum hoc exstat, primo ad Insignia Civitatis Semproniensis: IN HOC SIGNO VINCES. Secundo: ET PLURIMUM SALUTis ET PLURIMUM SPEI. Item ad lauream crucis signo palma involutam, ultro citroque luna et sole perpetuitatis no­tis condecoratam hoc exstat: FELIX DIU DECUS VIRTUTUM STABILE CONIUGIUM. In tertia pinna: TURRIS ET FORTITUDO MEA DEUS. In media platea vel spatio portae maioribus litteris: VICISTI FAMAM VIRTUTIBUS TUIS. Anno MDCXIV. denuo consul factus est [XXXII.] Anno MDCXIV. die 24. Április maxima frequentia Civium ad electionem deputatorum spontaneis et liberis suffragiis 96. Consul electus, denuo confirmatus, et solenniter Consulis mu­nere condecoratus, gubernacula laetis auspiciis, coelestique favore aggressus est. Deus ordinis et Regiminis author, sospitet et felicitet

Next

/
Oldalképek
Tartalom