Lackner Kristófnak, mindkét jog doktorának rövid önéletrajza; C sorozat 5. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2008)

Lackner Kristófnak, mindkét jog doktorának rövid önéletrajza

Quae ei ab anno MDXCIX. usque ad MDCIV. facta sint? Contta Bocskaianos fortiter pugnat Georgio fratre Viduae Tdltelianae, Johanne Feurero, et sorore Barba­ra Feureriana, cum dicta Ursula Tolteliana, quondam Johannis Toltl Consulis Viri Amplissimi coniuge obligavit. Deinde solenniter eandem 3. May, Anni [p. 24.] MDXCVIIL in omnium rerum et fortunarum consortem et sociam, praesentibus ex mea parte Melchiore Szent Berthaloni, Magistro Civium sive Consule, Joanne Puchero, Iudice, et Hieronymo Schlesinger Camerario, a coniugis futurae vero praesenti­bus Ladislao Joo, Maximiliano Pernfues, a Tricesimis, Thoma Nagy, Martino Tamisch, Marco Faut, et Joanne Feurero, petiit et sic optato responso de nuptiis porro cogitare perrexit, quae 14. Junii dicti Anni, solenniter in aedibus praefatae Sponsae celebratae sunt. [XVII.] Biennio pene sic domestica cura peracto a communitate in senatorem die 25. Aprilis anno MDXCIX. lectus, publicis et Patriae saluti consulere studuit. Anno MDC. ab Induperatore Romanorum Rudolpho II. Insignia Nobilitaria impetravit cum laude, gratis, per Reverendissimum Martinum Petheo Episcopum Iaurinensem et Locumtenentem Regni. Anno postmodum MDCII. 6. Ianuarii, ipse cum Ioanne Puchero, Sebastiano Dobnero, Melchiore Klein, Ioanne Prunner, et Adamo Walther, arresti nexu, ad mensem ferme Viennae detenti fuerunt, solum quia non defecerunt a via recti, et Conciones in Kraitz, et Necken marct visitarunt, DEUS verus et fortis liberavit il­lum et hos coniunctos ab omni malo. Anno MDCIII. die 24. Aprilis tota communitas 54. suffragiis eum in Iudicem elegit. [p. 25.] Anno MDCIV. die 24. Aprilis tota communitas denuo eum in iudicem Lib. Publ. Rei Semproniensis elegit et confirmavit; cui muneri prout prae­fuerit, testantur Acta et totus Senatus Populusque Semproniensis. [XVIII.] Exorto demum ira divina tumultu Bocskaiano, Anno Domini M<DC>V. 6. Iunii, Hagymassy 17 Christoph, cum suis copiis et praecipuis, vique nonnullis adactis, ex Comitatu Sempro­niensi apprime ad opprimendam et funditus delendam civitatem Semproniensem veniens, cum maxima clade et ingenti damno suorum, nec non dedecore, fuga eodem die sibi consuluit, in 18 quo certamine ad vadum sive passum Fuerth dictum, hostem, ipse D. Lackhner et interfecit, et caput eius hasta affixum, in quarterio sibi deputato Kaltenegg nuncupato, ad triduum asservavit. Die 10. Iunii collectis viribus Rebelles, cum Turca denuo Urbem ad opprimen­dum conscenderunt; tunc quia eventus proposito non respondit, igne et ferro pagum Wolffs item Kophaza devastarunt horrendum <in modum> 19 et castra ad dictum pagum 20 Kolmans-Hoff locau­erunt. Quae omnia cum gemitu et dolore hic concivis noster 21 D. Lackhner, partim eminus partim cominus vidit. Die sequ. XI. Iunii,

Next

/
Oldalképek
Tartalom