Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása III.; C sorozat 4. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2006)
Sopron vármegye leírása
nialium, ac bonorum, tam per aduenas et forenses, quam etiam regnicolas nostros, ab externis partibus in hoc regnum nostrum Hungariae, vel e contra, ex hoc regno nostro, extra metas eiusdem, ad partes alienas, per Comitatum Semproniensem deferentium, pro communi loco Cambii habeatut; teneatur et reputetur, ac omnibus illis libertatibus etpraerogatiuis, quibus cetere ciuitates ]> in hoc regno 7tostro Hungariae existentes, in hoc specialiter per Diuos Reges Hungariae, nostros scilicetpraedecessores, dotatae sunt et libertate, aut quomodolibet de iure vel consuetudine, vsisunt et gauisi, vti possint et valeant. De iure stapulae hactenus. §.X. Celebritas Sempronio ex redemta a Matthia corona concitata. Ad haec tempora delati, non possumus a nobis impetrare, vt eam celebritatem silentio praetereamus, qua anno MCCCCLXIII. illustratum est Sempronium. Tot bellorum et cladium, pertaesus Fridericus Caesar, S. Regni Hungariae Coronam, reddere statuit, si rite prius de pretio, et quae erant conditiones, reliquae, statueretur. MATTHIAS ergo, frustra bello fatigatum Caesarem, clam proceres per Iohannem Varadiensem episcopum, auro, ad reddendam coronam, inducendum censuit. Clam res ea primum a Iohanne fuit administrata, dum ad proceres referretur. Displicuit grande LXX. M. aureum nummum pacta per Varadiensem 30 aestimatio: ad vltimum tamen, quod nec regem auspicati quidpiam, S. Corona nondum redimitum, gerere posse, nec sartam regni dignitatem, captiuo diademate, esse posse sagaciter perspicerent, pedibus in eandem cum rege, sententiam, iuere. Igitur designati septemuiri, Iohannes in primis Varadiensis, Stephanus Colocsiensis metropolita, Nicolaus Ujlaky, Ladislaus Palotsay, Emericus, quaestor regius, Laimberger et Benedictus^ Thuroczy, qui ad Caesarem festinarent, remque omnem conficerent. Tria hi equitum millia duxere, vt coronam, pro dignitate reciperent deferrentque. 32 Cum Neapoli Austriae Caesarem esse cognouissent, Sempronium, festinatis itineribus aduenere; sed antequam vrbem inirent, a Caesare impetranda potestas fuit, vt Semproniensium sibi hospitio vti liceret, dum de Corona transigeretur, ciuitatem tamen, 11 Enumerant eas Decrcta: WLADISLAI Dobsa Decretum I. Artic. CIII. [Decretum] III. Art. XXXIII. [Decretum] IV. Art. XXIV. Item, Decr. anni MDLXXI. Art. XVIII. An. MDLXIX. Art. XVIII. An. MDCXVIII. Art. XV.