Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása II.; C sorozat 3. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2006)

SOPRON VÁRMEGYE LEÍRÁSA

aut ad celebritatem illustrius: Tandem etiam nouissima haec et alia il­lustria tua facta nos recolentes, quae omnia sicuti veraci ac fideli relatione abunde intelleximus, ita propria quoque experientia nostra sufficienter et lucide, ac benigna cum satisfactione nostra cognouimus, neque concepta iam pridem de te spe nostra vnquam frustrati sumus, nihil enim omnino hucusque in te desiderauimus, quod vel a solerti et prudenti duce, vel animoso et forti milite, aut fideli et constanti serui­tore, in vtroque fortunae statu, cum perpetua et insigni nominis tui laude expectari oportuit, vt et illud sicut ad cumulum virtutum et me­ritorum tuorum, ita etiam decus et ornamentum nominis tui accederet, Te in nouissimis publicis et generalibus regni comitiis, in anno superi­ore millesimo sexcentesimo vigesimo quinto, per maiestatem nostram indictis, inque libera nostra regiaque ciuitate Soproniensi celebratis, te vnanimi consensu et applausu vniuersorum fidelium nostrorum Statuum et ordinum, praefati regni nostri Hungariae, partiumque ei subiectarum, in regni Palatinum elegimus, et creauimus, in qua quidem primaria dignitatis functione et officio, dubio omni procul, eum te ex­hibiturum esse confidimus, vt ad instar exhibitae et declaratae hactenus in omnibus occasionibus sinceritatis et fidelitatis demonstrationibus et testificationibus, grauiter et pro clementi satisfactione nostra, vires ani­mi promtitudine zelanti et affectu ingenuo, deinceps quoque pro­gressurum agnoscamus, ac non solum patria et natio Hungarica, de cura et sollicitudine, quae in conseruationem eius asserendamque tranquillitatem et permansionem ipsorum ipsa functio a te exposcit, gaudens experiatur, iugique tranquillitate, cum fortunarum suarum in­cremento perfruatur, verum etiam exterae quoque gentes, nationes, regna et prouinciae christianitatis [p. 117q] apud quos non minus eius­modi vir-tutum et meritorum tuorum monumenta commendari et celebrari constat, deinceps etiam affectum et propensam ipsorum vo­luntatem erga te declarare et profiteri maiorem ac maiorem occasionem sumant, sibique merito proponendum apud se vel sponte sua statuant. Et quidem horum omnium tum praemissorum, tum vero aliorum plu­rimorum per te domi forisque laudabiliter ac vtiliter praestitorum praeclarorum factorum tuorum ergo, vt nostram vicissim singularem erga te gratiam et clementiam declaremus, virtutisque tuae memoriam nunquam intermorituro testimonio cohonestemus et illustremus, quo tuo exemplo aliis etiam fidelibus subditis nostris, praecipue vero tuis haeredibus et posteris, ex te legitima serie descendentibus, virtutes tuas et similia benemerendi studia amplectendi et imitandi calcar & maius quodammodo incitamentum addatur. Te Nic. ESTERHAZY, vti optime meritus es, alio-quin etiam honore, titulo et praerogatiua comitis ex dignitate et officio Palatini, quo laudabiliter fungeris gaudentem, ex or­dine et numero supradicti Regni nostri Hungariae Magnatum et

Next

/
Oldalképek
Tartalom