Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása II.; C sorozat 3. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2006)

SOPRON VÁRMEGYE LEÍRÁSA

X. Et Fraknoicnsem quidem illam, vna cum arce indulgente clemen­ter FERDINANDO II. Comes Nicolaus Eszterhazy multis iam de rege et de regno meritis clarus, cum Kis-Martonensi altera felici omine, obtinuit: quippe repraesentato, quingentorum millium florenorum aere redemtam: dum accepto diplomate, ius simul in dynastiam vtramque haereditarium indipisceretur. Ergo, ita in fatis fuisse, exis­timemus oportet, Nicolai fortunae id ea tribuisse, vti non ante arx Hungariae redderetur, quam incluta haec gens, coepisset, inclaresce­re. Vt securum se de possessione Fraknoi, Nicolaus sentiebat, arcem loci opportunitate adductus, ab imis fundafp. 117k]mentis, ex aeta­tis ingenio, atque qua tunc fuit elegantia, reaedificandam, et cum nouis communiendam operibus, tum palatiis, sua dignis persona, instruendam suscepit. Multum et temporis, et impensae tanti moli­tioni, insumtum est, dum opus consummaretur. Ducenta, plus minus florenorum millia insumta fuisse memorant, quod et creditu facile est, arduitatem situs, et operum molem atque robur existimantibus. Praeclaram hanc et ab excelso animo profectam Comitis Nicolai Eszterhazy contentionem inaedificata, portis marmora, hodieque loquuntur. Et secundae quidem portae; tres enim habet, dum interio­ra arcis possis adire; inscriptio est: ME, PRO CORONA REGNI HVNGARIAE ABALIENATA, RARA IIDELITAS COMITIS PALATINI NlCOLAI ESZTERHAZV, EIDEM CoRONAE RESTI­TVIT, SVB AVSPICIIS AVGVSTISSIMORVM IMPERATORVM FERDINANDI li. ET FERDINANDI III. REGNO, SIBI, POSTERIS, FAMILIAEQVE SVAE A FVN­DAMENTIS EXSTRVXIT, FLDELLTATIS INDVSTRIAEQVE EXEMPLVM EISDEM Marmor tertiae portae, insignia, a dextris quidem, NlCOLAI, a sinistris CHRISTINAE coniugis scite exsculpta, exhibet. FRAKNO RELINQVENTIS SARTVM TECTVMQVE CONSERVATE INSIGNIA COMITIS PALATINI HVNGARIAE NLCOLAI ESZTERHAZY DE GALANTHA ETC. ARCIS HVIVS FRAKNO ERECTORIS. VLRTVTE DVCE COMITE FORTVNA INSIGNIA COMITIS CHRISTINAE NYARI DE BEDEGH, EIVSDEM PXLATINL HVNGARIAE CARISSIMAE CONIVGIS VlVE VT VlVAS. ANNO PARTVS VlRGINIS MDCXXXV.

Next

/
Oldalképek
Tartalom