Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása II.; C sorozat 3. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2006)

SOPRON VÁRMEGYE LEÍRÁSA

caluariae situs <et substructio:> 10 reliquus agri babitus: aqua dulcis ac limpida, vario piscium generi, et recessus praebet, et alimenta. Innatant anates quoque, et anseres rarioris seminii, cigno­rum item harae, aquis ita sunt vicinae, vt pro cubitu, exire ad nidos, iterumque redire possint ad solitos natatus. Ipse praetorii situs, erec­ta est positione, fruiturque adspectu laeto. Ciuitatem respicit ad orientem; ad septemtrionem, viuaria, variis offerta animalibus; in­de hortos et vineas, montesque, molli decliuitate, arci se insinuantes. In occasum villae subiacent rusticae, et fructuariae, inde horti et suburbia. Vbi, cum multa occurrunt, quae spectantifp. 116.]um ex arce oculos pascant, tum in primis collis ille Caluariae, tanti artificii, vt e longe disiunctis regionibus, haud pauci confluant, qui eundem, maxima religione, admirentur. Pulcherrime adtollitur in petrae fac­tus similitudinem, in quam, vno aditu gradus cochleae adscendit. Hinc et illinc specus occurrunt, scitissime colli petroso impressae. In his, memoria PASSIONIS D. N. IESV CHRISTI, viuo quasi statua­rum monimento adseruatur. 11 In summo cacumine, sacellum est, splendide satis instructum, vbi effigies B. MARIAE Virginis, arae su­perimposita, renitescit. Ad radicem monticuli, prope arcem, statuae se obiiciunt, Romanorum Imperatoribus consecratae. In meridiem procurrunt luci, et campestris positio, quam itidem, statuae ornant iusto ordine, vtroque viae latere, vsque ad Volkam amniculum depo­sitae. Mola hic, riuo est superinstructa, non habitaculis modo, miro depictis artificio, sed viuariis etiam, auiariisque diuersarum specie­rum amoenea. Ita se arx Kis-Mdrton, habct hodieque. §. IV. II. ARX SZARVKO, seu HORNSTEIN. Szaruko Arx siue Hornstcin: eius positus sublimis: bodie rudiis deforme: fuit olim in pignore Austriacorum: est in ditioneprin­cipis Eszterhazii: Haud procul ab arce Kismdrton, altera, trans montem, visitur, quam Germani, HORNSTEIN, Hungari SZARVKO vocant, quia eo loco insedit, quem accolae, cornu petrae, ore suo nominarunt. Situs loci rarae amoenitatis est, hinc montibus, vinetis illinc, isthinc lucis, nemoribusque, decorus. Radices montis l^aita sub­luit. Adde, sublimem positum, ex quo totius Austriae inferioris adspectu perfrui possis. Praeclarum olim arcem fuisse, testan­tur adhuc rudera. Nihil enim praeter dirutos parietes, et vestigia munimenti nobilioris, quidquam superest. Diu olim, ex pignore, ad Austriam pertinuit. Recuperatam postea, et publicis comiti­is, Hungariae adsertam; Archiepiscopus Strigoniensis primum, inde Nico/aus Hs^terhd^j, perenni iure, suam fecit. Radicibus arcis vi­cus cognominis adsedit. [p. 117a]

Next

/
Oldalképek
Tartalom