Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása II.; C sorozat 3. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2006)
SOPRON VÁRMEGYE LEÍRÁSA
agrijrumentarii pauciores: vineta laudatissima: Rustensium, de vini sui praestantia, cum Semproniensibus, contentio: tibus adeo, vt ipsam vrbis portam inferiorem subluant. Itaque, ager, qui ea ora, procurrit, offunditur illuuione, fraudique tunc est colono. Quod in colles adsurgit, vite consitur, laudatissima, et Semproniensi, prorsus consimili. Nam, et situ vicina sunt eis vinetis, quibus ager Semproniensis maxime gloriatur; et vitis genera, prorsus eadem alit, quae illic panguntur. Principatum vinearum Semproniensium, Aureo Monti, detulimus; hic vero, solius viae tramite, a Rustensium collibus, discriminatur, cetera, soli caelique, eiusdem. Accedit, quod cum propiores, ad vineas suas Rustenses degant, si quid etiam viti deesset ad generositatem, facile id, assiduis operis, cultuque scrupulosiore, possit reparari. Et est omnino sub iudice lis, nostrorumne, an Semproniensium vina, generositate praestent. Hinc amica illa, inter pocula, vbi vtrique conuenere, iurgia, Rustensibus, suam sibi gloriam, adserentibus, neque cedentibus Semproniensibus. Sunt, qui inueteratam litem, ita dirimant, vt dicant, Rustense vinum sapore, Semproniense virtute antecellere posse. Sed, non est opus ista controuersia; cum Silesiis quidem mercatoribus, gustus alioquin superbi, fastidiosique, non minus Rustensis fructus, quam Semproniensis probetur. [p. 105.] Quid? quod pretio fere eodem veneant, vtrorumque vina. Itaque, dederimus id vicinis, celebritate, et fama diuturniore; non, seu gustu, seu efficacitate, vina sua Rustensibus anteire. §. XI. Rustensium opportunitas omnis, cultu vineatico absoluitur: eius vanae difficultates: Ceteroquin, tota, quantaquanta est, Rustensium opportunitas, nulla re alia, quam cultu vineatico, constat, dubio illo, et vix annis pluribus, ex animi sententia, respondente. Post hominum memoriam, rariores exstitere vindemiae, quae fructum dedissent, largiore cum foenore venditum. In his censentur Anni MDCLXIX. cui annus MDCXCIII. et alii quidam successere. Suppares postea habiti sunt MDCCI. MDCCXVIII. et MDCCXX. Ex eo tempore, non tam fructu defecit vinea, quam, seu praestantia, seu vendendi, quod coactum fuit, opportunitate. Dici praeterea nequit, quibus subinde calamitatibus, nostratium vineae vrgeantur. Nam, etsi caelum non semper, gelu, atque grandine, quod anno in primis MDCCXXIIl. euenit, desaeuiat; multa nihilominus sunt, quae spem vindemiae, aut in flore praefocant, aut fructu, iam adulto, interuertunt. Illuc volucres, aestus nimii, vredoque; huc, sturni, nocentissimi vastatores, serotini et pertinaces imbres, atque multae aliae calamitates, referri merentur. Quid? quod parum saepius spondeat vitis, quodque spopondit, sexcentis casibus, nunc in gemmis intereat, nunc tabescat in flore, nunc dispereat, in-