Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása II.; C sorozat 3. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2006)
SOPRON VÁRMEGYE LEÍRÁSA
Ouando muro sit incinctum Rustinum? portas babet dnas:' internus vrbeculae habitus: Quae hactenus diximus, ad vrbis incrementa pertinuere, nunc, quae sunt reliqua, videamus. Longa, retro aetate, inerme oppidum stetit. Postea, consopito Botskaiano tumultu, quod tunc, lubidini vagabundorum militum, expositos se meminerant ciues, de communiendo oppido, cogitationem susceperunt. Diutius, adparatus ad eam rem, necessarii, ob iniquitatem temporum, cogi debebant, dum operarum fieri initium potuit. qui vbi congesti fuere, opus confectum est, opinione celerius. Anno enim, [p. 100.] decimo quarto, supra millesimum sexcentesimum, quo fundamenta iacta fuere, muros oppido circumductos, accepimus. Horum altitudo decem vlnas, duas crassities, exaequat. Propugnacula his nouem sunt inaedificata, tenui mole rotundaque, et ad speciem magis facta, quam hostem reiiciendum. Hortum diceres, macerie incinctum. Alioquin, portis aditur duabus, quarum altera, ex situs ratione superior, altera inferior, dicitur: haec ad lacum deducit, cum contra illa, ad occidentem prospiciat. Vtramque, duo exiliora, propugnacula, communiunt. Qui intra moenium ambitum sunt vici, atque aedificia, munditiem referunt, non eam quidem pompae exquisitioris; sed quae est pro habitu non inelegantis vrbiculae. Amant enim Rustenses, commode non minus habitare, quam iisdem simul aedibus, partes, quas possunt, oeconomiae, complecti. Itaque, ad eum modum factas habent aedes, vt et iumenta domi alere possint, et fruges agrestes condere: neque tamen omnes, sed ii tantum, quibus fundi sunt ampliores, vastioresque, ideo, partes oeconomiae. §. VIII. Praetorii p ositus atque aedifuium: administratio reipublicae: Ex priuatarum aedium ratione, publicas possis aestimare. Praetorium, non plane mediam vrbem insedit; sed est aliquatenus superiori portae, quam inferiori, vicinius. Tota moles, in quadrum substructa, atque gemina est contignatione fastigata. Intus conclauia sunt, pro vrbis modo capacia, et ad curiae modum facta Ambitur circuitu libero, vt, si incendium per vrbem diffundatur defensari possit ab ingruentibus flammis. Huc magistratus [p 101.] vrbis, et cum res poscit, vulgus ciuium, confluunt. Dies iuri dicundo, et consulendo in commune, tres, in hebdomadas singulas constituti sunt, Martis puta, Iouis, et Satumi. Magistratus duum sunt generum, quorum potior Senatus interioris vocabulo, sequior, exterioris nomine, vocitatur. Vtrobique octeni insunt viri; neque enim plures vrbis compendia admittunt. Ex illis