Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása II.; C sorozat 3. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2006)

SOPRON VÁRMEGYE LEÍRÁSA

fuisse, aedificia loquuntur, exquisitius facta, quam pro fortunae reditusagrestes: praesentis habitu. Reditus enim incolarum omnis, agresti prou­entu absoluitur; hoc est: frumento et vino, sed quod raro tam generosum gignitur, vt Siksiis mercatoribus adlubeat. Ager autem frumentarius, etsi fertilis est, idemque, et alii sementi, perquam commodus; tamen, quod exiguo est terreno, ditare ciues non po­test. Itaque, plurimis sustentandae vitae praesidia, ab opificiis suppetant, oportet. Pauci, mercatus sectantur, regionis circums­itae; quod tamen vitae genus lucrosum olim, a ludaeis impeditum iam redditur, si non plane damnosum. Habent autem nundina­rum dies statos, quibus confluente viciniarum frequentia, aliquid proficiunt. [p. 90.] §. IX. Vestitus incolarnm, Veste vtuntur Hungarica, pluribus Germanica adhuc placet. occupatioetmores: Modestus tamen omnibus est habitus, et a rustico, non alia magis re, quam quod ex ciuitatis more, factus sit, discretus. Maritas a vir­ginibus difficiliter separaueris; quia quidquid est sexus feminei, vittis, caput operiunt. Alias, forma haud inuenustae, multo culti­ores futurae, nisi laboribus domi, rurique durarentur. Perpetuus certe agri cultus, aestiui item soles, quos sine cessatione tolerant, exquisitissimos quosque vultus, adurunt deturpantque. Hinc etiam, praecipuum in connubiis auctoramentum, ne se mulier, voluptatis caussa, ductam putet. Proinde, ipsis incipientis matri­monii auspiciis, admonetur serio, venire se laborum curarumque sociam. Liberos, quam primum conualuerint, operis agrestibus, a primis annis, adsuefaciunt, multos tamen, etiam ad litteras desti­nant, qui demum vel sacerdotii regulas amplectuntur; vel si vitae ciuili se addixerunt, alibi potius, quam domi suae, fortunarum sedes quaeritant. Ceterum, in isto agricolationis studio, comes tamen sunt, et humani, neque non in peregrinos singulariter pro­pensi, hi etiam, quibus res angusta domi est. Fide in regem sunt egregia, et quod domesticis non minus, quam agrestibus operis perpetuo destinentur, quietem, turbis anteponunt. Eaedem istae occupationes, lasciuiam eis, et quidquid est illecebrarum, facile elidunt, vt vitam degant sollicitam magis, quam hilarem: nisi for­te solemnia nuptiarum, et festiuitates his similes, sint obeundae. Tunc enim, moris, qui vulgo obtinet, tenaces esse, accepimus, et ex industria profusos, et nugaces. [p. 91.]

Next

/
Oldalképek
Tartalom