Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása II.; C sorozat 3. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2006)

SOPRON VÁRMEGYE LEÍRÁSA

mum et septingentesimum, quum adueniente seditiosorum caterua, nisi prorsus pessundari vellet, in eorum potestatem concedere debuit. Itaque, ingenti subsessorum numero, isthic collocato, non viciniam modo, sed Austriam quoque, in formidinem coniecerunt. Factis enim, quaquauorsum, excursionibus, quidquid obuium erat, ad modum sae­uientis procellae, populabantur. Diu hae durarunt calamitates, neque prius soporari potuerunt, quam aduentante Heistero, Caesarianorum duce. Huius enim exercitus, primus erat, qui eiectis praesidiis, non Kismartonium tantum; sed etiam vicinitatem omnem, locaque munita, Caesaris ditioni adseruit. Praesidio accepto, ita se postea gesserunt, Kismartonenses, vt non modo suo regi fidem adprobarent; verum hosti­bus etiam, quoties adpropinquare ausi sunt, sese fortiter obiicerent. §. III. Positus vrbis, Situs loci, eximie hilaris est, atque iucunfp. 85.]dus. In septentrionem emsque interwr colles adsurgunt, montis, quem Laitberg vocant; reliqua plana sunt, et se­habitus: .... ....... getibus ldonea: quamuis, et vites naud mique aiantur, ea parte, qua regio, in montem adleuatur. Vrbs ipsa, longior est, quam latior, adeoque modica, vt vix ter mille passus ambitu complectatur. Muro praecingitur gemino, quem extrinsecus, fossa subsidet, ad iustam altitudinem depressa. Porta, quae versus PEISONEM prospicit, et decora est, et valida: cui altera, aduersa vrbis ora, qxxaAustriam versus itur, respondet. Propugnaculis, ad regulam factis, caret, turribus tamen circumsidetur, quae oppidum, non magis muniunt, quam ornant. A superiori porta, sinistrorsum, Arcis se moles obiicit. Ad hanc, peculiaris illa portio spectat, quae ab arce, ad sinistram, aliquot aedium ordines ducit. Reliquum, quod ad vrbiculam pertinet, arci, ad dextram subiacet, elegantique serie, hinc et lllinc, in plateas, pro­pagatur: tametsi ct hic, sua sit principi portio. §. IV. Aedes D. Martino Aedium, quas habet, praecipua D. Martino Episcopo, sacrata est. Augusta sacra: structura adtollitur, compluribus aris interiora ornantibus. Parietes, vndique tectorio opere leuigati, et nitidi, nihil non elegantiae osten­dunt. Ipsum etiam solum, testaceo an marmoreo, pauimento solida­tum, nitoris habet plurimum. In medio, crypta emortualis depressa est, laxa ea, et plurimum cadauerum capax; vt monumenta prisca et recentia, hinc inde posita, sileamus. Turris aedi adnexa, altitudinis est modicae, eleganti tamen substructione, ad summum vsque fastigium, exporrecta. Ex hac horarum interualla, vrbi, sono aeris campani, in­P. P. notescunt. Altera aedes, sacris Patrum Fran[p. 86.]ciscanorum, addicta Franascanorum: est Condidit eam Comes Palatinus, Nicolaus Ls^terbd^i de Galantha,

Next

/
Oldalképek
Tartalom