Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása II.; C sorozat 3. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2006)

SOPRON VÁRMEGYE LEÍRÁSA

fundationem, vt praemittitur, patris miseri[p. 165.]cordiarum intui­tu, Fratres duos vel tres, pro percipiendo et consequendo illo, sine vlla procrastinatione huc ad residentiam mittere velitis; erunt enim nobis grati et accepti, quod tandem fideliter studebimus obsecun­dare. Datum Sopronii, feria quarta proxima post festum S. Erhardi. Anno Domini 1481." Inscribebantur litterae Valentino S^egindets, qui tunc generalem ordi­nis praefecturam, administrabat. Is vero, nil quidquam cunctatus, et beneficium Setttproniensium gratus accepit, et Fratres, qui eremum exco­lerent, alacriter submisit. Ratum habuit nouum institutum, Vrbanus, Iauriensium pontifex: quemadmodum testantur litterae, quas anno MCCCCLXXXIII. die S. Pauito primo eremitae, sacro, edidit. Diutius adhaesere incrementa coenobii; siue belli ea, quod Austriae tunc in­ferebat MATTHIAS Coruinus; siue calamitates aliae, suffiaminauerunt. Annales sic habent: Per longum annorum decursum, httmili structura con­tentabatur, quousque industria Reuerendissimi R Nicolai Stasseuski, supremi ordinis coenobiarchae, in eos quod hodie cernimus, parietes successit; cttius etiam arbitrio factum, vt non nisi educandae iuuentuti reiigiosae deinceps spiri­tuale Athenaeum foret. Ecclesia illi annexa, a Domino Udalrico Barone a Graueneg erecta; eodemque anno ab illttstrissimo Prospero de Caffarellis, Episcopo Auscttlano, et Nuntio Xixti IV. per Germaniam et Hungariam, Apostolico, variis indulgentiis, feriis praecipue, secundae Paschatis, Trinitatis, £/Natae Reginae Angelorum, dotata est, quibus lucran[p. 166.]dis freqt/en­tia hominum, e finitimis excitata locis, magno pietatis spectaculo concurrit. Hi ergo erant, quorum opibus curaque, inualuit coenobium. Ceteroquin, excitandi eius occasionem, ad hunc modum Annales memorant: Oratorium antea fuisse, per quendam Deo dettotum Eremitam, S. Wolffgangi meritis dedicatum, littera Nicolai V. Pontificis Maximi ad Episcopum Gurcensem transmissa insinuat, cui idem Pontifex ad instan­tiam Friderici Rom. Imp. facuttatem locandi Portatilis, pro dittinis mysteriis peragendis fabrica tandem absolttta etiam consecrandi Oratorii licentiam att­ribuit. Confici hinc potest, tum coepisse institutum, cum toti huic orae Fridericus Caesar dominaretur. Positum coenobii, et quas habet opportunitates reliquas, annales iidem descripserunt. Situm est, inqui­unt, monasterium istud distantia horae mediae ab vrbe regia Soproniensi, in promontorio vitifero; cuius radicipossessio suburbana Wondorff - ­74 adiacet: ab oriente hortttm, a meridie, submontana cellaria, et vineas domesticas; ab oc­cidente allodium, non inelegans; ab aquilone campos patentissimos exhibet. En amoenissimam 73 "Epr|Ltov. 76 Cellaria, in montem vitifcrum depres­sa, locum fecere prouerbio: Monachos Wohndorffienses, loco eodem, gemino viniprouentu esse diuites. Scilicet: inferne altero, in cella, altero super­ne, in vinea.

Next

/
Oldalképek
Tartalom