Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása II.; C sorozat 3. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2006)
SOPRON VÁRMEGYE LEÍRÁSA
24. ) S^dr-fold opimus vicus, nec peior eo 25. ) Chorna, quae in oppidis erat; 26. ) Fardd, denique 27. ) Nemethi, quorum singuli, multa fruge exuberant. §. IV. DITIO LANSERIENSIS 66 Ditio 1.) Landsee, Hungaris Ldnser, vicus, arci eiusdem nominis, subsitus, Linsenensis: Austriacam habet coloniam, agrum autem indolis montosae. 2. ) Weingraben, Croatarum sedes, qui praeter agros frumentarios, nihil habent, quod colant. 3. ) Csds^dr, Germanis Kajserdorff, ruris habitu, suppar priori. 4. ) Derecske, Germanis Dras^mark, vitis quidem inops, sed agrorum contra diues. 5. ) Feisd-Ramdc^, seu Ober-Rabnit^, 6. ) Also-Ramdc^, seu Unter-Rabnits?, a riuo, quo alluuntur, adpellati. 7. ) Kd^ep-Pulja, Germanice Mittler Bulendorff. Distat Giinsio milliari vno. Ante templum habet tiliam eximie proceram, lateque spargentem ramos. Seuerissime cauent incolae, ne vetustissimae arbori, aut quidpiam detrahatur, aut iniuria fiat alia. Agri fertilitas, cannabis prouentu, cum primis celebratur. 8. ) Gjirot, Germanis Geresdorff {itidem} 67 [p. 147.] a Croatis insidetur. Auena heic optime conualescit, vnde coniicias, de agri ingenio. Ceterum, locus lacunis et stagnis impeditus, cultum humanum non vbique admittit. Vino quidem affluit, sed vili eodem, et austero. 9. ) Siegendoff distat Sempronio stadia quatuor, summum quinque, vnico tantum nemore, Tud/eswa/d vocant, secretus. Obiicitur ei a septentrione Kis-Martonium, vt adeo situ loci nihil possit esse amoenius. Croatae sunt incolae, sed Germanicae linguae gnari. 10. ) Neuthal, in depressa valle positum est, haud procul a vico D. Martini. Sunt hic complura nobilium domicilia. Lingua incolis Croatica est. 11. ) Vicus D. Martino sacer, viam ad Austrios, regiam transmittit, ideoque a vectigali, quod tricesimam adpellant, innotuit. 12. ) Frauhad, ab aeda sacra, quam B. MARIAE VIRGINI dedicauere primi conditores, nomen traxit: Hungaris Look dictus. Ingens isthuc hominum multitudo, religionis caussa statis anni temporibus, atque die, in primis Assumtionis B. K M. commeare solet. Augent celebritatem nundinae, accolis, atque mercatoribus, haud ignotae. [p. 149.] 68