Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása II.; C sorozat 3. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2006)

SOPRON VÁRMEGYE LEÍRÁSA

§• II. DlTIO ARCIS SZARVKO Ditioarcis 1.) S^arvko, locus grandis Croatici oris, atque aedificiorum, supra sortem vici, praestantium. Situs est ad iter Vindobonense, diuersorio, accipiendis viatoribus, opportune instructus. Granarium orae huius diceres, tanta hic frumenti vendibilis vis adseruari consueuit. Ea par­te, quae in orientem vergit, arx, quam descripsimus, vico imminet. 2. ) Neufeld, cultura proficit, frumenti. 3. ) Budds-Kut, Germanis Stinkendbrunn, territorium habet, sementi idoneum. Vitis contra, licet satis materia conua[p. 142.]lescat, fructus tamen minus est subacti. 4. ) Winpassing, ab itinere, quod Vindobonam transmittit, nomen ac­cepisse videtur. Ita Eaitae vicinus est, vt ponte super flumine strato, Austriae coniungatur. In erectiori amnis ripa, claustrum visitur, quod anno MDCCXXIII. igni deletum, atque iterum restauratum est. Auctorem, qui id fundarit, comitem de Sto^ing fuisse, accepimus, tantae munificentiae, vt sustentandis sacris, viris, plus minus XX. sufficiat. Ordo est, quem Minoritarum vocamus. 5. ) Eoretta, coenobio Seruitarum mclnruk, quod Comiti Francisco Nddasdy, tum arcis S^aru-Ko possessori, origines, et patrocinia debet. Pulchra est loci positio: quippe, editior, quam depressior. Hanc, consitus, ex industria, hortus, et diffusissimi Austriae campi, quos obiectos habet, longe amoenissimam faciunt. 6. ) Stotnng, incolas habet Germanos, et agrum bonorum vtique prouen­tuum, natalibus Comitum eiusdem nominis, insignis. 7. ) Magyar-Porddny, Laitae amni adpositus, et a cognomine vico alio, quem in ditione Kis-Mdrtonensi meminimus, discriminandus. 8. ) Bettlsddrff nominis inauspicati vicus; mendicantium enim vicum significat; non tamen importune, prope ad Nagy-Mdrton positus. §• III. DITIO ARCIS FRAKNO 1.) Groshdjfe/ein, secedit a Kis-mdrtonio in occidentem, eo itinere, quod Sempronio Vindobonam deducit. Loci positio accliuis est, ideoque extra aquarum molestias: quippe quae, siue immodicos imbres, siue col­lectos ex his torrentes, haud patitur restagnare. Contra, subsita vico planities, exundantis Volcae impetu, foedatur saepissime. Vinum, quod hic nascitur, Franconico sup[p. 143.]par gustatu est, virtute tamen, patrii soli naturam, quomodocunque tuetur. Balneum, quod princeps Paullus Esterhd^y commodissime isthic instruxit, magna salubritatis opinione frequentatur. B. MARIAE VIRGINIS icon, quae hic antea, pe­Ditio arcis Frakno:

Next

/
Oldalképek
Tartalom