Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása II.; C sorozat 3. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2006)

SOPRON VÁRMEGYE LEÍRÁSA

Tauernicorum regaiium Magister, fideiis Celsitudinum Vestrarum, dominus meus. Huius ergo opera, cura, studio singu/ari, summis impensis, conseq­uuti sumus vt diuinum hoc Noui Testamenti opus, lingua nostra patria, in oppido suo, excuderetur. Postea, caussas, ingenue SYLVESTRR expro­mit, quibus persuasus fuerit vti sustineret, hanc suam opellam, Principibus iuuentutis, dedicarc. In his sunt, vti excitaret princi­pes, ad salutem populorum suorum, omni studio procurandam; deinde, verbis interpretis vtar, quod a/iquo fore vsui hoc diuinum euan­geliorum opus, [p. 136b] existimaui Serenissimae Dominae genetrici Ceisitudinum Vestrarum, linguae nostrae Hungaricae haud ignarae: quippe quae, a nostra gente originem ducit. Ferunt enim il/am, totam cultui diui­no deditam, esse, ac in templo Domini assidue versari, precationibusque ac obsecrationibus, nocte dieque intentam esse, ANNAM^W, sanctissimam illam feminam, non solum nomine referre, sed etiam re. Postremo, qnod accepi, et Ceisitudines Vestras, ab hac lingua, nobis patria, non abhorrere: opti­mo sane exemplo. Plurimum enim refert, tum principi, tum subditis, si is, qui imperitat, subditorum sibipopulorum linguas nouit. cetera. Vltimo, verbis, omnium efficacissimis, sic librum principibus dedicat: Accipite itaque, Principes optimi! hoc diuinum legis nouae opus, in quo Christus ipse, humani generis redemtor, non iam Hebraice, non Graece, non Fatine; sed Hungarice loquitur, memores praecepti illius, quod iubet, vt Reges legis divinae praecepta secum habeant, omnibusque diebus vitae suae legant, Deum timeant, verba i/lius custodiant, praecepta et leges dis­cant. quae, si quispraestiterit, longo, vtpromittitur, tempore, super Israelem Dei regnaturus est. Sin minus, contemtus Dei et eius verbi, vt sacrae trad­unt historiae, nec id sine horrendis exemplis, exterminium adfert. A^ccipite, inquam, atque J/estra auctoritate efficite, vt in manus vulgi Christianorum perueniat nostrae gentis. Accipiat item, gens ipsa nostra Hungarica, amp­lectaturque, ac pietatem discat. Tum enim res Christianorum bene babeut, cum pius princeps, pios habet regni subditos. Ouin, accipiant omnes, quod, vt initio dixi, omnibus sa/utare ex aequo est, quod omnes officii admonet. Admonet autem reges, regni subditos, episcopos, ecclesiam eiusque ministros, admonet dominos, seruos, liberos, adolescentes, senes, firmos, infirmos, di­uites pauperes. Admonet maritos, vxores, parentes, fi/ios, viduas, virgines, fina/iter omnes, qui Christo Domino nomen dederunt. In hoc enim sermo gratiae ac reconci/iationis, in hoc verbum veritatis, in hoc cibus animae spi­rituahs, in hocfons aquae viuae, in hocporro verbum vitae aetemae. quam suis largiri dignetur Deus, cuius nomen sit benedictum in secula. Amen! Datum Neanesi, Anno salutis 1541. III. Decuit hoc intertextuisse, vt, cum de optimorum principum, quibus adscriptum est Nouum illud Testamentum, pie[p. 136c]tate; tum, de Nadasdii, summi, ea aetate viri, sollicitudine, qua erga gentem suam ferebatur, publice constet apud posteritatem; neque

Next

/
Oldalképek
Tartalom