Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása II.; C sorozat 3. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2006)

SOPRON VÁRMEGYE LEÍRÁSA

CSEPREGH. Csepregh, an sit Scarabantia? fuit olim nobile oppidum: gentis Nadasdvorum: prima Noui Testamenti editio Hungarica, heic excttsa: eius memorta, pro eo, uc aequum est, refricatur: I. Sunt, qui CSEPREGH, veterum esse Scarabantiam credant, ideoque et Germanis Scbapring dici putent. Sed incerta coniectatio est, quia nondum Scarabantiae locum definiuerunt eruditi. Ex PLINIO, et re­liqua antiquitate, constat, locum fuisse a Peisone lacu, haud remotum, atque in desertis Boiorum situm. LAZIVS, ad Sempronium referre ma­uult; sed pro rnore suo, audacius, quam verosimilius. Quidquid eius sit, oppidum olim nobilissimum fuisse, rudera palam ostendunt. Laxitate certe ea fuit, quae hac regione vix sperari potuisset. In pri­mis, sub THOMA NADASDIO, regni Hungariae Palatino, et FRANCISCO item, gentis eiusdem heroe, effloruerat, Musis simul in ius ciuita­tis, admissis. Istud profecto multum oppido laudis conciliat, quod Nouum Testamentum Hungaricum, IoANNE SlLVESTRO interprete A. MDXLI. sumtu autem Comitis Thomae Nadasdy, [hic] typis exp­ressum, idemque FERDINANDI I. filiis, Maximilano, et Ferdinando, dedicatum est. [p. 136ap 8 II. Et, epistola quidem, ad principes iuuentutis nuncupatoria, non minus eleganter, quam pie scripta est. cuius ideo a.noanaa\xcxx\a quaedam, heic interserere, eo minus piget, quo magis certum est, diffugisse dudum, vtilissimi libri exemplaria. Exorditur autem ad hunc modum: Cogitanti mihi, SERENISSIMI PRINCIPES! ac diutius animo reuoluenti, quanam re, genti meae Hungaricae, iuxta datam mihi a Deo gratiam, hoc difficili tempore, consulere possem; nulia maior occur­rit quam si nouae legis diuinae opus sacro sanctum, nec id sine reliquarum Christianarum nationum exemplo, interpretandum, in illins susciperem vsum. Ouod illi, in hac ingenti rerum omnium tempestate, ac rebus suis adf­lictis, ad extremamque pene desperationem redactis, instar salutiferae esset anchorae, atque ad hoc confugeret, ab hoc consolationis spem, ab hoc salutem peteret. Nec enim est, vbi maior consolationis, maior sa/utis spespromittatur, quam in diuino hoc opere, siue terrena quis spectet, siue caelestia. Videbam, si quando vnquam alias, hoc seculo maxime, hac lege diuina illi opus es­se, quae illam a malorum omnium /icentia deterrere, ac ad veram pietatem, quae in tantis bellorum tumu/tibus, pene exstincta videbatur, reuocare atque adeo accendereposset. reliqua. His ergo adductus auctoramentis, de suae huius destinationis rationibus et adminiculis, pergit dicere. Nouam itaque legem, secundum vt institueram, in nostram verti linguam; quam feliciter, haud scio: non tamen sine summis vigiliis, et laboribus: quip­pe qui, in hoc studio multis versatus sum annis. quam, si gens ipsa nostra amplecti volet, nulla de cetero ei seruitus erit metuenda. In hoc mihi studio, hortator simul et adiutor fuit, Spectabilis ac Magnificus Dominus Thomas a Nadasd, consiliarius regius, ac Comes Comitatus Castriferrei,

Next

/
Oldalképek
Tartalom