Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása II.; C sorozat 3. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2006)

SOPRON VÁRMEGYE LEÍRÁSA

est in ditione episcopi Iauriensis: aedificia oppidanorum, victusque: A. MDCXIX. atque biennio post, legitimo possessori, redditus. Nunc, praesuli lauriensi paret, cuius, in oppido, sedem opportu­ne satis exstructam, antea spectauimus. Templum, in editiore loco positum, eleganter factum est. Ceterum, aedes oppidi, muro inst­ructae, et circumdatae, praestantem olim fuisse locum, condocent. Incolis, lingua Germanica; vestis Hun[p. I35.]gara, eaque caerulea; victus omnis, ex agro, qui eis, et vini, melioris notae, et frumenti, fertilissimus, obtigit. §. IV. KERESZTUR, SIUE CREUTZ Keresztiir, seu Creutz, quem habeat positumi incolae pierique sunt Iudaei: est principis Eszterhazii: KERESZTUR, Germanis Creut^, arci, quam dedimus, coniunctum est oppidum, vasti ambitus, sed cultus mediocris. Milliari Sempronio, in meridiem secedit. Incolitur ab Hungaris, Germanis item, quibus tamen frequentes luclaei sunt interspersi. Praeter vini frumentique cultum, variis artibus victum quaeritant. Nundinae duplices hic in annos singulos aguntur, diebus nempe, quos Crucis Inuentio, et Exa/fatio, sac­ros fecit. Hic quoque incolis Hungaricus est habitus. Subest ditioni Principis Es^terhd^ii. §.V. NYEK, SEU NEKEXMARK. Nyck, seu Neken­mark: situs ratio: aedibns instruitur obsoletis: locus, publicis supplicis, insignis: ager, Cereri et Baccho, idoneus: fora et ditio: NYEK, seu Nekenmark, milliari itidem Sempronio dissidet. Occupat vero depressam vallem, cliuis hinc, et illinc, eminentibus, inter quos, diuersis angulis se cuneat. In medio forum habet, eleganti templo, et columna Sanctae Triadi dedicata, ornatum. Reliqua ae­dificia, obsoleta sunt, neque tamen rustificationi incommoda. Heic, qui in arce Eakenbach, capitis damnati sunt, prisco more, plecti sueuerunt. Prodigii instar est, si patibulum vacuum sit, suspensorum cadaueribus: quippe quod, plerumque, tribus, qua­tuor, pluribusue furciferis, onustum esse soleat. Ceterum, ager oppidi et Baccho hospitalis est, et Cereri. Hinc praecipuae in­colarum operae, [p. 136.] vtriusque cultu, absoluuntur; tametsi, neque homines, mercaturae tenuioris, opificesque desiderau­eris. Fora, quae hic altera Pentecostes feria, die item D. Eaurentio sacra; atque Dominica post diem S. Martino festum, aguntur; pro oppidi modulo, exilia esse solent. Ditio vniuersim principis Es^terhd^ii est.

Next

/
Oldalképek
Tartalom