Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása II.; C sorozat 3. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2006)
SOPRON VÁRMEGYE LEÍRÁSA
instauratur a Christiano Augusto, Cardinaie de Saxonia: habito, Christianus Augustus, Cardinalis de Saxonia, instaurandum curauit: id quod insignia eius, portae suffixa, hodieque loquuntur. Moles aedificii, longo hvpocaustorum ordine protensa, in duos contignationes adsurgit, habetque, conclauia, non indigna principum hospitiis. Quod reliquum est, cellis vinariis, iuxta et granariis absoluitur. Adhaeret hortus geminus, iamque, tertius, versus lacum instruitur. Castellum Csorna Ordinis Vraemonstratensis: Praepositnrae huiatis auctoritas: II. CSORNA, in regione interamnana, cui Rdbakd^, Germanice Rabau, nomen est, Castellorum praecipuum est. In edito campo instructum, haud ignobile aedificium, vidimus. Multa locj possessio; quae vsibus Patrttm, quos vocant Praemonstrateusiit/i/ antiquitus destinata legitur. Praepositura^ profecto, cum Conuentu [p. 128.] Ecclesiae B. Michaelis Archangeli, auctoritatis semper fuit eximiae. Ager frumenti opimos habet reditus, neque deficientibus pomariis, quae heic, fertili vbique solo, et ad gignendos fructus perquam idoneo, non possunt non proficere. Castellum Szeplak: nomen a situs amoenitate accepit: III. SZEPLAK, praeuenit Csornam situs pulchritudine, tametsi vetustate operis, eodem sit inferius. Solo gaudet fertili, Baccho, Cererique idoneo. Haud procul a lacu Fertd insedit, loco quodammodo tumescente, et amoeno, ideoque nomini suo haud dispari. S^eplak enim, amoenum domicilium significat. Possident illud Comites S^etseny, quorum vsque huc sedes est, haud multis heroum praetoriis postponenda. Alioquin, haeredium est, ad dominationem Kapuvdr adtinens. Nikics, ad quem pertineat? rusticatwnis industria Agri circumfusi natura: IV. Vicum Nikics haud parum ornat, Adami quondam E. B. de Mesko, praetorium, scienter et commode instructum. Totus fabricae modus, ita factus est, vt nec sumtus interuertat, et maxima sit, ad curandas agri operas, opportunitate. Colonis suae res constabant, sine heri dispendio, dum herus vixisset adhuc. Huius enim rebus prospicere primum, deinde, quilibet suis, vt prouideret, laudatissimo heri exemplo inuitabatur. Itaque, inertia nusquam magis damnata. Ager, frumento perquam commodus, numquam non cum magno foenore, [p. 129.] quod accepit, reddit. Vinum haud proficit, licet, quid solum hoc possit, saepe iterumque industria ostenderit. fJ Legendi omnino sunt Articuli A. MDLXXIV. Art. xxxn. A. MDCXLVll. Art. CXXl. A. MDCLV. Art. xxxix. vbi pristinam Praeposito, et Conventui auctoritatem reddi videas.