Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása II.; C sorozat 3. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2006)
SOPRON VÁRMEGYE LEÍRÁSA
nunquam, insculptum marmor, de statuae dignitate condocet. Ita enim habet: [p. 117ffj PAVLLVS DEI GRATIA S. R. I. PRINCEPS ESTORAS DE GALANTHA, PERPF.TVVS COMES IN FRAKNO, REGNI HVNGARIAE PALATINVS, IVDEX CVMANORVM, AVREI VELLERIS EQVES. COM. SOPRON. PEST, PlLlS ET SOLT XR SVPR. COMES S. C. RQ. MAIESTATIS INTIMVS CONSILI ARI vs, CAMFR. PARTIVM REGNI HVNGARIAE TRANS DANVB. CONFIN. ANTEMONTANOR. SVPR. GENERALIS, ET PER REGNVM HVNGARIAI. LOCVMTENENS. ANNO MDCLXXXVIII. §. XVI. 4 ' 1 Post sideris huius occasum, PAVLLVM principem volo, Michael, iure, quod in hac familia obtinet, primogeniturae, et principis axioma, et Comitatus Semproniensis honores, tulit. Yt haec culmina iuxta et dynastiam Fraknoiensem adiit, nihil in eo desiderari posse videbatur, quam diuturnior aetas. quae si suffecisset, in spem vocabantur non populi modo, quos sibi habebat obnoxios; sed prouinciales etiam Semproniensium; fore, vt sin non aequalem patris, supparem certe nanciscantur, herum illi, supremum isti comitem. At enim, quia propere fato, demigrandum e vita fuit, MlCHAELl; frater suus, JOSEPHVS, natu quidem minor, sed et ipse fato maturus, ex familiae lege, dignitatum, quas diximus, praerogatiuis potiretur. Hunc filius, PAVLLVS ANTONIVS teneriori adhuc aetate, quam vt seu magistratus, seu dominationes, atque titulos auitos capessere posset, administrareque. Ergo, dynastiarum quidem procuratio, comitibus Starenbergio, et Georgio Firdodio, post sedatas familiares lites, Comitatus autem Semproniensis cura vicaria, comiti Johanni Eszterhazio, a Caesare, adtributa est: dum redux a longinqua peregrinatione PAVI.I.VS ANTONIYS, conscio non solum, sed iubente et iam rege, quidquid seu opum Eszterhazianum, seu dignitatum erat, auito omnia iure, adiret. qua de re suo loco diximus explicatius. Haec vero omnia, vti expromeremus tusius, arcis Frakno designatio nos permouit. Quia enim arx haec, Pergama, toto retro saeculo, gentis Eszterhazianae fuere, <et ea erunt>, 46 dum superabit gens incluta, angusti res animi futura videbatur, si famam eius non dedissemus, multo quam [p. H7gg] hucusque fuit, diffusiorem. Feliciter! Ad montis, qui arcem sustinet, pedem oppidum adsedit, cognomen illud, et sicuti neque frequens extra modum, ita neque incolarum inane. Quod ei inest, coenobium, Paulus princeps Eszterhazy familiae Seruitarum posuit, omnique eo prouentu donauit, qui alendo sacerdotum huic ordini suffecturum opinabatur. Hactcnus de his; nunc pedem porro proferamus. [p. 120.] 47