Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása I.; C sorozat 2. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2001)
DÉRI BALÁZS: A szövegkiadás és fordítás elvei
cum arboribus opacae sunt sil[p. 80]uae, maximae 32 castanearum, quas superius descripsimus. Neque pecori pascua desunt, siue id in siluas agatur, siue in patentes campos, Quin, et foenum egregie proficit, et quod e tenero est gramine, densoque trifolio, valet profecto, non ad pabulum tantum, sed etiam ad saginam. Ligna caedua, siluae ac nemora, aegre iam sufficiunt, ob deiiciendi licentiam, qua prisci illi ciues, vsi sunt. Piscinas etiam passim constitutas, videas; tum, vt ad emissaria, molas agant; tum, vt vrbanae multitudini, pisces suppeditent, qui, quod non sufficiant, e Rabo, petuntur, aduentantibus ln statos dies, qui has quoque delicias, ad vrbem adferant. Eodem modo, quidquid praeterea necesse est, quoue vrbis fundus caret, ad publicos mercatus, affatim aduehitur. Sempronienses interim, quod domi nequeunt, Vindobonae, aere possunt commutare. Sed vina non est, vt aliorsum auehant, aduolantibus Silesiis, qui ea plaustris numerosioribus, educunt. Quae forte viliora sunt, quam vt mercatoribus placeant, domi, veneunt. id quod ciuium singulis, quibus est aliquis vinearum modus, vetere iure, liberum est. Venatus iucunda est, hinc et illinc, opportunitas, leponbus in primis occursantibus; tametsi, nec apri desint; aues autem, vti sunt, turdorum varia genera, sturni, vinearum illi depopulatores, vix est, cur memorentur. Istis commoditatibus, minfice congruit, caeli habitus, atque aeris salubritas. quae singula, multos optimatum, etiam peregrinorum, ailicuerunt hucusque, vt hospitatum huc accederent. quod, quantum fecerit ad vrbis celebritatem, sed quantos etiam ad nouandos mores, nihil adtinet dicere. [p. 81] §. XXXII. 33 Denique, meminisse decet, ditionis Semproniensis, quam antiqui illi homines, vrbi coniunxerunt. Quemadmodum enim assiduitati, comitem frugalitatem, adiunxerunt; ita, non erant contenti, quod domesticis opibus valerent, nisi et rempublicam opulentam post se relinquerent. Quam quidem curam, atque sUidium, singularis optimorum regum in vrbem, et propensio, et liberalitas, mirifice adiuuit, vt potuerint omnino, in plures vicos, vrbanam ditionem prorogare. Nimirum, temporibus BELAE IV. hoc est A. MCCLXIV. Agendorffium; post, sub LADISLAO Cumano A. MCCLXXVIII. Klinbacbum; inde sub ANDREA Veneto, A. MCCXCII. Wohndorffum; tum sub CAROLO I. A. MCCCXXVI. Megyessium, et vicus D. Wolffgangi, Harca deinceps, cum Kophd^o, sub aliis; et vltimo sub FERDINANDO I. Loipersbachum, Semproniensium iuribus, adscripta sunt. Ditatam, ad eum modum, vrbem, prisci reges voluerunt. Hodie, quia non amplius integrum est, fines ditionis prorogare, ld dant operam, magistratus, ne, quod