Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása I.; C sorozat 2. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2001)
DÉRI BALÁZS: A szövegkiadás és fordítás elvei
Erat hoc vrbi nostrati antiquitus proprium, vt rebus suis, et tempestiue semper prospiceret, et prudenter. Certe, viris caruit numquam, qui ad capessendos magistratus idonei essent, atque rebus agendis pares. Longum foret, prisca summorum virorum nomina, recolerc, qui de Sempronii, cum salute, tum commodis etiam, immortaliter sunt menti. Hi, tametsi secum tempora sustulisse meliora videri possunt; tamen, ad eum modum emortui haud sunt, quin existant, sui, hodieque sirniles. Quod equidem laudatissimae huic solkcitudini tribuo, qua curate prospiciunt, non magistratus tantum vrbis; sed patres etiam familias, vt sint, ex suorum numero, qui iuuentutem, omnem, in melioribus litteris, collocent, exteras regiones adeant, atque inde reduces, rebus, in foro agendis, adsuescant. Quibus rebus fit, [p. 75] vt si viris indigeat Respublica, eximius bonorum numerus, difficilem reddat electionem, neque opus sit, adscitos peregre homines, ad ciuitatis iura adlegare: id quod nos quidem in praecipua, Semproniensium felicitate; deputamus; desiderauimus, contra, in Pisoniensibus, et alibi. Neque tamen haec ita accipi volumus, quasi ius ciuitatis, siue alienigenis, siue popularibus, negent Sempronienses. Abest haec ab iis durities. Videlicet, paratius quidem ius ciuitatis est, his, qui in vrbe nati sunt, quam qui peregre adueniunt; omnibus tamen, iustam oportet esse aetatem, et vitae tolerandae rationes, si in ciuium numero esse velint, expeditae; ne, si id non esset, inanis in vrbe numerus fierent, reipublicae damnosus. Itaque, qui aliunde accedunt, aere eos municipium redimere oportet, adiecto in armamentarium munusculo, quod fere armorum aliquo genere constat. Viri nobiles, quibus lubet possidere aliquid in ciuitate, legibus eius tenentur, tametsi libertate peculiari v ) non gaudeant: vinum tamen, si quod ex sua agricolatione nanciscuntur, potus caussa, conscio consuie, libere inuehunt. Alioquin, multi, ciuitatis iure accepto, mixtim, cum vrbana multitudine, agunt, et commode, et tranquille. Scmpronicnsium, in bonis ciuibus educandis, prouidentia: quos ad ciuitatis iura admittant. §. XXIX. Vestis pluribus Hungarica est, Germana, potioribus, cuius modos, subinde variant. Nam, quod Vindobonae, vrbs nostra vicina est, [p. 76] illius nouandi imitantur rationem, qui id a se fieri posse, autumant; mulieres maxime, et qui distingui a plebe cupiunt. Nec, quod ita factitant, prodigalitatis possunt temere incusari; quippe, quod vanatio ea, plus saepe splendoris habet, quam pretii. Deinde, non item, quod nobilibus familiis, plebi, imputari potest. Haec profecto, vti est sorte exili, et exhausta; ita vestitur etiam, magis vt necessitati consulat, Vestitus Semproniensium: '•) Nimirum, iis libcrtatibus, quae spcciatim ad ciues pcrtincnt.