Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása I.; C sorozat 2. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2001)

DÉRI BALÁZS: A szövegkiadás és fordítás elvei

aedes visitur B. Ioanni Baptistae, dicata. Inde Spiritus S. tertia, prope ad parochiam; quarta, in vicinia, publici ptochotrophei; ad piscinam, versus meridiem, quinta, eademque recentissima. Neque haec vlli alii pul­chritudini cesserit. Latus eius alterum, sol oriens adlucet; alterum, coenobium, haud pridem a Dominicanis 0 ^ exstructum. Rs/iqua tempia: S. loannis Bap­tistae, S. Spiritus: Ptochotropbei, et P P. Domini­§. XXIII. Stipendia, quae et beneficia vocant, a maioribus, in pietatis testifica- Beneficia sacra: tionem, relicta sunt complura. [p. 68] Beneficium, nempe, ad yiedem S. Spiritus, D. Gerhardi, ad S. Crucem; B. Virgini alterum; alterum eius­dem Natiuitati, sacrum. SS. Trinitatis; D. Dorotheae; duo, e regione scho­lae latinae, D. Kitnigundae; D. Catharinae; atque D. Eiisabeihae, cum plu­ribus aliis, quae praeterire famae dispendium non est. Conferunt ea, vrbani magistratus, idque lege, ac ritu antiquo, vt sine eius arbitrio, nemini vsuram hanc beneficii cuiuscunque, adire sit integrum. Scili­cet, quam primum morte, beneficiorum aliquod, possessore vacuefa­ctum est, recidit in Senatus potestatem, his adtribuendum denuo, quos istiusmodi beneficio, quam dignissimos iudicauerit. Tunc vero, colla­tum, a magistratibus, Dioecesanus, si. valere debeat, confirmet, oportet. Beneficiarii ipsi, mdigenae sint, necesse est,p) et in primis bene meriti Ecciesiastae,^ non poiitici. Quicunque demum illi sint, iuribus eos ciui­tatis, quoad beneficiis vtuntur, obsecundare, necesse est. Quocirca antequam stipendium accipiant, litteris tenentur polliceri, daturos se operam, vt cum a se, tum hominibus suis, legibus, et consuetudinibus vrbis, fiat satis. §. XXIV. Inter aedes publicas, quae in suburbio sunt, praecipua est, quam Suburbiiaedes adtigimus, Ptochotropheum. Magnis enim sumtibus indiget, quos misera- pubhcae: tores paupertatis, ad sustentandos tenues adflictosque ciues, liberali­ter, aut testamentis nuncuparunt, aut donarunt viui. Haud procul a foro est, penes pontem Spitetbacho impositum. Inde viila ciuitatis, aliquot intersitis domibus, distans, intra forum; tum pubticum itine­rantium diuersorium, signo cerui aurei, conspicuum; post haec, taber­°) Anno MDCCI. P P. Dominicani primum Sempronium ingressi, emta domo vulgari, sacel­lum excitarunt, iam vero iactis MDCCXX. nouae molis fundarnentis, templum exstru­xerunt, solidi non minus, quam venusti operis, cuius obtutum, gemina turris, egregie condecorat. P) Consule hic LADISLAI Posthumi A. MCCCCLIII. Decr. I. Art. III. VLADISLAIII. Decret. III. Art. LVI. Decr. II. Art. XXX. et XXXI. LVDOVICI II. A. MDXXVI. Artic. XXI. FERDINANDI Decr. XII. Art. XVIII. ct Decr. XIII. Art. XLII. RVDOLPIII A. MDLXXXVII. Art. XXXIX. deniquc FERDINANDI III. Dccr. II. Art. XCVIII. 1) VLADISLAI Decr. III. Art. LVIII. et LIX.

Next

/
Oldalképek
Tartalom