Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása I.; C sorozat 2. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2001)

DÉRI BALÁZS: A szövegkiadás és fordítás elvei

Draskouitii conditoris alterum; tertium Principis Esqperhd^y, cum variis epigraphis, in quibus hanc quoque legas: Hic est conuictus, datur hic et victus et ictus, lctus vt ingenium, corpora victus aiat. Nec vilior est, scholae conditio. Praeterquam enim, quod museis lae­tatur opportunis, etiam hypaethrus adest, actibus et exercitiis palae­stricis, idoneus. §.XXI. Curia vrbis, loco pulchro et hilari est, binarumque tantum aedium spatio, a rotunda, quam descripsimus, turri, distante. Totus aedificii tractus vnius lateris longitodine meridianam partem respicit, fronte domus in occidentem auersa. A. MDCXVII. multis, a Taknero lemmatibus omata fuit, quorum vno, in fomice vesubulr, memoriae caussa relicto: Ceres cum serto depicta, altera manu comu copiae, scutum altera ostendit, cum inscriptione: Annus Aureus MDCKVTI. Reliqua iam obliterata sunt In extemo latere, versus austrum videre erat: A pari procedunt, [p. 65] et in vna sede morantur; quaerere et parta tueri. vbi prionbus verbis calce, dum renouaretur moles, oblitis, nihil magis, fato forte quodam, remansit, quam, rere, etparta tueri. Renouata est A. MDCCXIII. praesulibus, Matthia Trimei, et Ferdinando Dobnero. His accessit, Matihias Vnger, operarum scitus moderator. Factum, hac in­stauratione est, vt cum adspectus molis, tum atria intema, obtutum nunc habeant, curia dignum. In aditu, super porta, duae visuntur statuae, quarum altera Prudentiae, Iustitiae altera, ciues, ac senatores potissimum, admonet. Nec minori cura ac studio, Armamentarium instructum est. Vix tri­ginta passibus distat a maion lllo, cuius merninimus, munimento. Muri ei sunt solidi, camerae firmae, tecturae fortes et nitidae, imbricibusque opertae, belli autem, tanta instrumenta, vt possint obsessae vrbis ne­cessitatem, diutius subleuare. Vicina ei mola est, quae iumentis in gyrum acta, si externa vis ingruat, obsessis frumenta molat, panemque admi­nistret. Antiquitus iam habebatur, sed collapsa, recrudescentibus sedi­tionibus ciuilibus, iterum redintegrata est, Inde turris, ferme ad lapidis iactum, supra moenia eminet, bractea tecta, quae olim viridis fuit. Reliquae sunt remotiores, et abstrusae de industria; quippe quod pyrii pulueris sunt apothecae. Quidquid praeterea, domuum per vicos vrbis est, cultae eae sunt, tamque eleganti ordine positae, vt non defuerint, qui aedes Sem\p. 66]pronienses vicinarum vrbium substructionibus prae­posuerint. Harum LXXXIX. in vrbe sunt, aequis interordiniis, plateis, et areis inuicem separatae, puteis item saluberrirnis instructae. Moe­nium ambitum, fossae circumueniunt, in altitudinem depressae, ad capiendas aquas, riuuli, illuc se praecipitantis. qui licet exiguus sit, tamen, obstructo meatu, haud longo temporis tractu, crepidinis, dum Curia: armamentarium: mola iumentaria, et turris olim dicta viridis. aedes priuatae:

Next

/
Oldalképek
Tartalom