Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása I.; C sorozat 2. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2001)
DÉRI BALÁZS: A szövegkiadás és fordítás elvei
que, pecoribus, cruentis vclitationibus, occasionem praebuere, multis ciuium, vel necatis, vel ln captiuitatem abductis. quos demum, non nisi grandi aere soluto, ad suos dimittebant. Tandem obsidione vrbem cingunt, effecturi aliquando, quod toties nequiuerunt. Itaque, duce Vak-Bottydn, moenibus circumfusi, iniquissimo tempore, bruma enim, iam ingruerat, oppugnationem exordiuntur. Credidisses, vix tridui spatio toleraturam vrbem, continuatos diu noctuque adsultus, immissos ignes, et quas non pestes alias. Sed, ea fuit ciuium constantia, et resistendi ardor, vt maluerint vltirna quaeque experiri, quam de vrbe tradenda, cogitare. Scilicet, suburbia primum, missili igne exussere hostes. tunc moenia verberari coepta sunt; globis in castri interiora, numerosionbus, coniectis. Collem enim, vrbi, ab aquilone obiectum, rnsederat hostis, vnde positis tormentorum suggestibus, procliue erat, vniuersam vrbem, perpetuis displosionibus fatigare. At enim, nequiuerunt, tam pertinaciter, in obsidionem incumbere Rdkdc^iani, quin ciuium virtute, retunderentur saepius. Dabimus rei memoriam, scitissima, viri cuiusdam docti, inscriptione, proditam. Ita vero ea habet: obsideturirrito conatu: in eam rem sata inscriptio: Prima ferocientibus Leopardis, igniuomos inter colubros in monte Leonardi statio. Nouum Vesuuium exarsisse diceres, quiferalia eructans incendia, supremum excidium minaretur. Primam stragem accepere suburbia, quibus flammea haecprocella, [p. 57]sacram Deo nascenti noctem, in funestam cinerum diem vertit. Vt lassatus furor, exhaustas vires, iterum colligeret, signa tantisper retulit. Timuisse credas, ne profanata principe festorum die, sacrilegii reus, rursum a Stephano iapidaretur. Vix se impunem viderat, atrociorem tempestatem coquens, adpristinam stationem rediit. Cum portas ferreas, ferrea solum ciaui reserandas, sciret. Eadem die, qua Ianus annum aperit, ferrata cinctam acie vrbem clausit.