Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása I.; C sorozat 2. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2001)

DÉRI BALÁZS: A szövegkiadás és fordítás elvei

bus ac oppidis, pepercerunt. Tametsi vero [p. 42] repulsi a Romanis fuerint frequentius; fieri tamen haud potuit, quin et secundis praeliis, non legiones tantum, sed etiam positae passim coloniae Romanorum, adtererentur. ATTILAE vnius ferocia, ita depressit Romanos, vt incer­tum sit, an ius ciuitatis in Pannonia habuerint residuum. Redierunt quidem iterum, repetituri, si possent, Pannoniam, veluti suam; u ) sed euentu irrito, tumultuantibus passim barbaris, atque Abaribus in pri­mis, quos coercere, praeter CAROLVM M. v ) nemo potuit. Itaque, licet post has rerum conuersiones, vrbs nostra, nullum amplius Romanum viderit praesidium: remanserunt tamen multi, qui fixis in vrbe domi­ciliis, pactoque, cum victoribus, foedere, mixti cum Gothis, et Hunnis, habitarunt.*) Proinde, ad hunc modum, euanuit pedetentim Romano­rum colonia. Postea HENRICYS II. Caesar, Sempronium, D. Stephano, Gyslae, sororis suae marito, dotis nomine tradidit. v ) Itaque, nihil in excolenda vrbe, S. STEPHANVS residui fecit. Colligas id ex decreto eius ad S. Emericum Ducem, cui, cum aduenas, tum in primis ea, quae ipse aedificarat, summa diligentia, commendat. Sed, non potuit diu intemerata manere vrbs, nuper Hungariae finibus adscripta. Mor­tuo enim, optimo rege, cum HENRICVS III. Imperator, PETRI Ale­manni, quem Hungari regno depulerant, iniurias vlciscitur, Sempronium ita adflixit, vt vrbis propemodum speciem amiserit. z ) At enim, con­ualuerunt iterum Sempronienses, recollectisque viribus, restaurauerunt vrbem. Profecto, SALOMONIS regis caussa, con[p. 43]tra Bessos, forti­ter rem gesserunt. BONFINIVS a ) ita rem memorat: Postquam, inquit, Bessi et Butgari, castris hostium adpropinquarunt, quum exploratam se victoriam adeptaturos dudum crederent, praedae cupiditate perciti, in Semproniensium stationes irruere; quorum Ianus praefectus erat. Contra hi, Bessorum impetum forti animo sustinentes, perbreui caesis, qui in prima acie praestabant, ceteros inclinarunt. Quod vbi factum est, tam male ab illis pugnatum, vt pars magna desiderata, reliqua capta fuerit: vix Bessorum Principi, cui Caesar nomen erat, cum paucis euadere licuit. lanus, ob rem bene gestam, multis donis, item villis et est in I Iunnorum Auarumque dotis iure in S. Stcphani ditionem venit: adfligitur ab Henrico III. iterumque instauratur. ") SCI IVRZFLEISCIIIVS, in Dissert. Vngar. v ) Conf. EGINHARDVS in vita CAROLI M. ct MONACIIVS Prum. A. 791. ct 796. BUCE­LINVS Annal. Germ. A. 796. «•) ADELTZREITER Annal. Boic. P. I. 1. 5. it. SCHONLEBEN Adpar. Antiq. Carniol. Cap. VII. ct VIII. fol. 192. et scq. y) Verba sunt IO. AVENTINI, Annal. Boior. Lib. V. p. m. 512. Dotis nomine ei coloniae Boiorum, Wratistaburgum, Pisonium, injra Phjscam [p. 42.] amnem, Oedenburgum, Sempro­nium, Sabaria, et alia pteraque appida. quondam, Boiorum infra Phiscam, adtribuuntur. Est vero Phjsca, fluuius, hodic Fische. *•) Sprcuerant rcgcm PETRVM I lungari, elccto in eius locum, ABA, contra quem Caesar, a Petro rogatus, a Scmpronio agro Hungariam inuasit, vt loquitur BONFINIVS. Dcc. II. Lib. II. fol. 191. et AVENTINVS 1. c. Lib. V. p. 526. atque vehementer exardescens, vas­tauit. *•) Dec. II. Iib. III. p. 210. 27. BONBARDI ccrtc, Hungariae Modernae, p. 81. non dubitat, huic Semproniensium virtuti tribuere, quod et instaurata vrbs a SALOMONE fucrit, et iuri­bus donata peculiaribus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom