Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása I.; C sorozat 2. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2001)

DÉRI BALÁZS: A szövegkiadás és fordítás elvei

mandatam fuisse; dum Paullus Antonius Iosephi natu maior filius, non adolesceret tantum; sed caperet etiam, domi non minus, et in augusto Caesaris conspectu, quam apud gentes exteras, ea virtutum praecepta, quae olim, ad gerendos magistratus, videbantur esse necessaria. Simul ab itinere haud rninus, necessario, quam reipublicae salutari, princeps rediit, deditque, apud Augustum probatae virtutis documenta, auito quidem iure, sed noua tamen Caesaris ac regis indulgentia, supremus Comitatus Semproniensis Comes, ritu, ad posteros memorando, pronun­ciatur. Longum foret, atque disiunctum ab instituto nostro, solemni­tatem omnem, prouti concelebrata fuit Sempronii, litteris mandare: nam fuere omnino exquisitissimi, neque forte visi antea, cum in accipiendo foris, tum in deducendo intra vrbis pomoeria, principe, adparatus. Istud referre in litteras animus est, quod ad summam rei pertinet, quodque, et ex regis mandato fiebat, et ex prouincialium obsequio. Dies nempe, ad obeundam, cum pompa, solemnitatem, IV. Decembris praestitutus fuit. Is vbi illuxit, equitum Hungaricorum fastosis vestibus armisque indutorum, plures alae, aduentanti principi ad duos fere lapides, obuiam processere. Kis-Martonii, amoenissimo principum Es^terhd^ion/m secessu, noctem antegressam PAVLLVS AN­TONIVS excgerat, a lohanne Es^terhd^io, Comitatus hucusque laudatis­simo administratore, nunc instauratore futuro, illic, cum obsequii testificatione, acceptus. Ita vero, equitum, quos diximus mampulos partiti fuerant, cerimoniarum administri, vt vnus pluresue eorum, veli­tum ritu, tractum pompae reliquum anteirent; hos seiuges aliquot et fastosi currus, ad augendum splendorem, sequerentur; dum selecta equitum manus, et radiantibus armis ac phalens praecipue conspicua, agmen clauderet. Vt hoc adparatu, apertis campis, in aduentantis principis conspectum ventum est, equestri agmine, bifariam diuiso, medium principem, vibratis pro more sigms, et nudatis vagina gladiis, accipiunt: dum interim Comes C^irdky, insigni magnatum et nobilitatis corona stipatus, quasi nouum quoddam sidus, PAVLLVM ANTONIVM, breui, sed scita adlocutione, prouincialium nomine, consalutat. Actae ei sunt gratiae: quod simul factum est, editis publicae laetitiae signis, alae singulae, quemadmodum iussae fuerant a magistris, lento super­boque gressu, principem, [p. 31b] splendido carpento, vna cum in­stauratore Iohanne, vectum, praecedebant aliae, aliae sequebantur: seiugibus rhedis per interordinia comitatum honestantibus. Ad hunc modum, pompa ducebatur, cum per Semproniensium moenia, tormenta salutando principi exonerata, magno edito fragore, primum detonue­runt. Iam ad suburbanam portam processerat magnificentissimus comitatus, dum noua iterum machinarum bellicarum tonitrua, exau­diebantur. Tunc vero, corporis custodum delecta e pyrobolariis co­hors, princrpis carpento, more castrensi circumfusa est: tardiori inde, quam adhuc fiebat gressu, per suburbia processura; donec circum­ducta, ad portam inferiorem, pompa, vrbs tandem subiretur. Dictu pompae, qua aduentantem, prouinciales, Scmpronium dcduxcre, hjpotyposis.

Next

/
Oldalképek
Tartalom