Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása I.; C sorozat 2. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2001)
DÉRI BALÁZS: A szövegkiadás és fordítás elvei
BJpc^a: II.) REPCZE, proximus ab hoc cst, fluuius Comitatui vernaculus. Oritur in monte, quem dedimus, limitaneo, vltra vicum Kart, loco edito, sed haud nimis praecipiti, vndc in vallem demissus, collecto in orientem alueolo, vicum, sui nominis, Rabnk\ rigat. Ita enim a Germanis, et Croatis, nommatur. Deinde, in septentrionem incuruus, postquam vicum Bonja, rigauit, rursus in orientem flectitur, atque heic iam spatiosior, valle egressus, iterum valli se insinuat. Hinc Oberlosdorff praeterfluens, iuxta Kethe/j, ad coenobium, quod K/oster vocant, decurrit, recipitque amnem Csdua, Germams Stob, dictum. Ultra, riuum admittit, qui ab OberPetersdoff, et Lake/ibach, duplici alueo, per totidem loca, defluit, quo haud mediocriter auctus, pone vicos, Lotsmdnd, Sira, Gjulouic^j Salamonfa, Gja/oka, vtrumque S^akonj, oppidum Csepregh, ad triplicem Biik procurrit. Inde vicissim quam plurimos vicos rigans, Comitatum Semproniensem, a reliquis, vsque ad Geresd, disterminat. Mox, verso in orientem cursu, mitiori, iuxta nemus, alueo, ad S^ergenj defertur, vbi eum palustris terra, in multos ramos, diuidit, ac denuo in vnum alueum collectum, cum ingenti strepitu, sub terram rapit. Cursus subterranei indicium cst, manantis sonus; tacito enim murmure, vltra XX. stadia, subtus labitur, dum ex alio velut fonte conceptus, in lucem denuo editur, et nouum alueum intendit, priori iilo, multo spaciosiorem: quippe, in latitudinem, decem, plus minus, passuum, diffusus. Ita, cum aliquot stadia progressus est, in Comitatum lauriensem sinuatur, in territorio Denesfa/uensi, Rabo illapsurus. Piscosus et hic est, sed non pari cum Rabo, seu multitudine, seu praestantia. Post hunc, Tdsche: III.) TASCHE, non tam aquarum nobilitate, quam cursu, memorandus est. Oritur, fonte altero, apud Rorbachum, loco depresso magis, quam edito. Inde, flexo varie alueo, ad Schadendorff, vicum delatus, vtrinque vicinos agros, prataque [p. 11] humectat. Hinc, rigandis Semproniensium hortis culinaribus, brassicae in primis, quam proximis agris deponunt, succursurus, cauerna, piscinae instar, ante portam coercetur, vbi quidquid adpositae crepidinis fastigium superat, partim per cataractem defluit, partim per canalem, molae seruit, quam proxime habet subiectam. Vltra, collecto alueolo, intra suburbia decurrens, quia Ptochodochium subluit, Spitelbach Germanis nominatur. Multos illic vsus praestat, dum vicissim in vnum coactus, extra vrbem emitutur. Alterum fontem habet vltra vicum Wondorff, in monticulo, ad medium, supra Sempronium, lapidcm, vnde perpetua valle, exiguo canaliculo deductus, complures molas, si caelum sit lacrymosum, agitat, antequam ad vrbem perueniat. Vix quingentos passus processit, dum obiecto aggerc coercitus, vrbi se cogitur insinuare. Ante moenia, molam agit, haud magno possessorum emolumento. Nam, vbi accrescit, crepidinem, qua cohibitus fuit, perrumpit, relinquitque molam aquarum inopem; contra, quum minori est alueo, arescit aestate, hieme vero gelu adstringitur, rotasque molarum sufflaminat. Eo ta-