H. Németh István - D. Szakács Anita: Johann Wohlmuth soproni polgármester naplója 1717-1737 (Sopron, 2014)
Források
1734 erit, si eius exsolutio etiam ultra annum differat[ur], eap[ro]p[ter] im<po>sterum ab iis, ad quos pertinet, suo tempore exactius enumeret[ur]. Quarto: Parochus liberae regiaeq[ue] ci[vi]t[a]tis Soproniensis ad conventum catholicum, quotiescunqfue] ille celebrat[ur], invitet[ur], [et] rationes ecclesiae, uti [et] ab antecessoribus factum est, cumulative revideat. Quinto: Cum ad aures nostras pervenerit, Sopronii quosdam stolares proventus, nominatim Leopoldi Mittenzwey, lanionis Viennensis, domini Ziegler civis Soproniensis, item uxoris [et] filii eiusdem, [et] Matthiae Zezeli876 ä duobus iam annis non fuisse persolutos, [et] si qui alii forte sunt, pro quibfus] pecunia prae manibus habet[ur], non dubitamus, inclytum magistratum hac in parte ita fore aequi amantem, ut ab iis, qui memoratam pecuniam apud se habent, eandem exigi faciat, [et] persolvi. [243:] Sexto: Educilla parochorum maneant, uti antiquitus fuerunt. Paragraphus quartus: De ludimagistris. In omni bene ordinata republica ludimagistrorum curam haberi debere, non solum certum est, sed [et] mandatis sacratissimae suae ma[ies]t[a]tis, dominis terrestribus intimatum existit. Eapropter Dep Primo: Deputatum ludimagistrorum eorum, qui alias musti collecturam habuerunt, ita regulandum erit, ut eorum quilibet, tot urnas habeat, quot iuxta conventionem ex parte iam in nostra praesentia factam [et] faciendam iudicabuntfur] necessariae, cum hac expressa cautela, ut vinum iisdem ludimagistris dandum sit talis conditionis, quatenus valeat vel ad eorum convenientem usum inservire, vel cum eorum utilitate vendi aut educillari. Secundo: Scholae Vondorffensis tectum fornax, [et] fenestrae, ut per hyemem in eadem subsistere valeant, erunt ante omnia reparanda. Tertio: Ludimagister Vondorffensis ä matrimonium ineuntibus, seu copulatis, ad instar aliorum habeat etiam suos decem denarios. Atq[ue] his ita pro Dei gloria, animarum salute, ecclesiarum sanctitate, ac inclytae [244:] ci[vi]t[a]tis emolumento, [et] ulteriori benedictione ä nobis post seriam [et] maturam considerationem in praesenti visitatione deliberatis atqfue] conclusis, sepositis quibuscunq[uej privatis reflexionibfus], solo duntaxat officii nostri ductu, coram omnipotente Deo, cui strictissimam reddituri sumus rationem, paterne [et] serio hortamur amplissimum magistratum, ut omnium [et] singulorum executionem pro parte sua sine dilatione aggredi, ac adimplere non intermittat. Caeterum benedictionem nostram episcopalem ut inclyto magistratui, ita toti communitati civium impertimur. Signatfur]: Rakosini in curia nostra episcopali in actuali visitatione generali anno 1734. die 14. Octob[ris]. (L[ocus] sfigilli]) Adolphus episcopus Jauriensis.877 Stephanus ä Sfancto] Ladislao clericus regularis scholarum Piarum, eiusdem ill[ust]r[issi]mi ac reverendiss [im] i d[omi]ni, d[omi]ni episcopi theologus, [et] visitationis secretarius, m[anu] p[ropria] 876 Zezelly Ferenc Mátyás, a hagyatékozó testvére / Fran^Mathias Ze^elly war derbruder vom Testator. Házi, 1982. Nr. 11940. 877 Groll Adolf / Adolf Groll 247