Tóth Péter: A Mária Terézia-kori úrbérrendezés kilenc kérdőpontos vizsgálatai Sopron vármegyében; I. Magyar és latin nyelvű vallomások (1767). (Sopron, 1998)
A falvak válaszai/Die Antworten der Dörfer
Quantitas et qualitas agrorum et pratorum, prout ex conscriptione erui potest, ad integram sessionem reperiuntur decern jugera 26 cubulorum capacia, prata vero falcastrorum trium, licet quidem praeter unicum integrae sessionis non reperiatur: reliquae enim sessiones facto colonorum inter se subdivisae sunt, ita, ut reliqui respectu integrae sessionis tertiae mediae et quartae a proportione appertinentias habeant. VI. Praeter praestationes praespecificatas nihil praestiterunt. VII. Nona quidem non praestabatur, nihilominus jus montanum ex procreatione vinorum ab immemorabili hucusque semper praestitum fuit, cujus exactio in aliis quoque vicinis ejusdem comitatus dominus usu recepta est. In reliquo nullas datias et donaria praestiterunt, praeter quam, quod titulo arendae a praedio Szőkefölde 15 florenos, item pro expensis diaetalibus 24 florenos, pro glandinatione plus minus, prout cum dominio convenire potuerunt, item in sortem salarii dominii fiscalis a 4 circiter annis duos florenos, 7 Vi denarios, a quo onere tarnen per sedem dominalem exempti fuerunt. VIII. Déserta sessio praeter unicam non datur, quae aedificio caret, ab eo tempore, quo ante annos aliquot conflagrata est, possideturque per priorem colonum Adamum Szalay, qui tarn contributionale onus, quam dominio praestanda praestat. IX. Pro migratitiis censentur. NB. Beneficium denique educilli et macelli ab immemorabali per communitatem usuatum est, in quorum usu actu quoque persistunt, unde a quavis urna pretium unius mediae vini ecclesiae praestare tenentur, reliquum autem cedit communitati, quidque emolumenti inde provenit, quae tarnen bénéficia opinantur, ipsimet esse concessa a dominio partim pro intertentione domini decimatoris, partim autem nonnullarum ejusdem loci ecclesiae expensarum. A vármegye részéről kiküldött összeírok ifjabb Felsőbüki Nagy Pál főszolgabíró és Balogh László esküdt. [Horpács, 1767. január 16.] Jelzete: SmL. IV.1. k. bb. Másolatok. 18. sz.