Egy új együttműködés kezdete; Az 1622. évi soproni koronázó országgyűlés - Annales Archivi Soproniensis 1. (Sopron-Budapest, 2014)

A diéta és a koronázás színhelye: Sopron - Tóth Gergely: Az 1622. évi soproni címerbővítés. Előzmények, utóélet, szövegközlés és fordítás

A% 1622. evi soproni cimerbomtes eminentiori) conspicuus, occupare, perque murum, a scuti fundo, ampla porta cum craticulata pensili clausura patere visitur, in utriusque autem supe­rioribus scuti lateribus, singulis aureis stellis, supra binas depressiores turres rutilantibus. SCUTO incumbit galea militaris clatrata, sive aperta, cui regium diadema est appositum, a cuius fimbriis seu marginibus integra biceps nigra aquila expansis alis, rostris seu oribus patulis, et linguis exertis effigiata utrisque pedibus insistere, et supra bicipitia diadema imperiale gestare, atque in pectore initiales literas nostri et praefatae Serenissimae Augustae nostrae nominum, F nimirum et E gestare et ostentare conspicitur. Quod equidem non tantum specialis nostrae gratiae evidens argumentum esse debet, sed et arcana significatione virtus ac fides integra praefatae civitatis nostrae SOPRONIENSIS tot modis nobis declarata, ad posterorum velut incita­mentum derivanda elucescit tanto clarius, quanto imperialis volucris maiestas maiorem et imperii et gloriae complectitur amplitudinem, singularis et spe­cialis nostrae gratiae evidens argumentum. A summitate autem sive cono ga­leae laciniis seu lemniscis, hinc flavis seu aureis et nigris, illinc vero argenteis sive candidis et rubris in scuti extremitates sese diffundentibus scutumque ipsum decenter exornantibus, quemadmodum haec omnia et singula in ca­pite huius privilegii nostri, pictoris docta manu et artificio propriis ac ge­nuinis suis coloribus clarius depicta et ob oculos intuentium posita esse conspiciuntur. DECERNENTES et per expressum declarantes, ut ipsa Civitas nostra SOPRONIENSIS a modo imposterum haec praedeclarata insignia libere habere, usurpare, iliisque tam in literarum et sigillorum impressione, quam etiam aliarum condecentium rerum usu uti, frui et gaudere possit, futuris et perpetuis semper temporibus, nemine unquam prohibente, nec obstantibus quibuscunque consuetudinibus, statutis et privilegiis praedictorum regnorum nostrorum et aliorum praesentibus et futuris, quae quoquomodo contra hanc nostram specialem gratiam et concessionem facere possent, quibus omnibus ex certa nostra scientia et animo deliberato per has nostras literas deroga­mus, et derogatum esse volumus. Nulli ergo hominum licebit hoc decretum nostrum rescindere, nisi gravissimam indignationem nostram incurrere formidarent.44 IMO confirmamus, elargimur, damus, augmentamusque et locupletamus, harum nostrarum dupplicis et authentici sigilli nostri, quo ut REX HUNGARIAE utimur impendentis munimine, robora tarum et confir­matarum, vigore et testimonio literarum. DATUM per manus fidelis nostri nobis syncere dilecti REVERENDIS­SIMI IN CHRISTO patris domini PETRI PAZMANY, Archiepiscopi 44 malim si... formidarent aut nisi... velini 305

Next

/
Oldalképek
Tartalom