Wick Béla: A kassai Szent Erzsébet dóm (Košice. Szent Erzsébet nyomda, 1936)

Első rész. A szent Erzsébet dóm története

tam Catholicae Religionis in illis partibus propagation^ quam vero Ecclesiae Dei minis tris verisque Sacerdotibus, de apto et, commodo, diuinum cultum exercendi, Deoque jugiter psallandi et serviendi, loco, benigne prouideremus. Cum autem non ignoretis, praefatum templům, Parochia­le, in hac Ciuitate nostra Cassouiensi habitům per Divos quondam et Catholicos Hungáriáé Reges, nostros utpote praedecessores, bonae memoriae ad laudem et gloriam omnipotentis Dei, et Catholicae Religionis augmentum et propagationem, constructum et aedificatum extitisse, ne­que pium ac decorum esse, ut illud ita prophanatum, diu­tius in squallore et luctu permaneat, ac divino cultu, ca­tholico ritu in eo peragendo, destituatur, et Catholici Chri­stiani in angulum quendam detrusi, ab accessu illius ar­ceantur. Quod sicuti per se absurdum et indignum est, ita hoc ipsum, in contemptum Sanctae Religionis nostrae Catholicae, nequaquam diutius ferre possumus. sed prae­fatum templům Parochial e, una cum adjuncta illi Capella Hungarica praetacto Capitulo Agriensi, totaliter et in­tegre per vos primo quoque tempore tradi et assignari vo­lumus. Quapropter fidelitati vestrae harum serie firmis­sime committimus et mandamus, aliud omnino habere no­lentes, quatenus acceptis praesentibus, ad requisitionem fidelis nostri, Magnifici Comitis Joannis Jacobi, Co­mitis Belgiosy, partium Regni nostri Hungáriáé superio­rům Generalis Capitanei, sine dilatione, excusatione, ex­ceptione,. renitentia et difficultate aliqua, quibus locum nullum dari volumus, supradictum templům Parochiale, cum annexa ei, ut praemissum est Capella Hungarica, om­nibusque Ecclesiae illius clenodys, casulis, veitibus sacris, calicibus, patenis, et alys omnibus ornamentis. sine ullo defectu et abalienatione, praefato Capitulo dictae Ecclae Agriensis, nunc apud vos residenti, sub certo Inventario, plene et integre confestim et benevole, sine ullis turbis et motibus, tradere et assignare, manusque vestras penitus eximere, atque praefatos Capitulares, Deo ibidem servire et famulari, placide permittere eorumque Conciones et 84

Next

/
Oldalképek
Tartalom