Wick Béla: A kassai Szent Erzsébet dóm (Košice. Szent Erzsébet nyomda, 1936)
Első rész. A szent Erzsébet dóm története
Marie in oppido Lyzka constructa et erecta, vbi corpus et ossa honeste condam domine Anne, matris ipsius domini episcopi in deo requiescunt ex reliquo quod ex censu trium milium fiorenorum erit fideliter eciam et sinceriter semper singulis annis plebano (áthúzva: et aliis vt idem dominus episcopus ordinavit) administrare et reddere volumus. Vt autem huiusmodi missarum et horarum canonicarum ceterorumque diuinorum officiorum institúció perpetuis temporibus rite, integre et absque ulla negleccione peragi et obseruari posset sua r. d. omnes et vniuersas ipsius hereditates ad praefatum dominum episcopum de iure spectantes, ut pote domos in ciuitate Cassouiense existentes, videlicet quam nunc personaliter inhabitat, cum omnibus eiusdem pertinenciis atque vtilitatibus, item domum alteram condam Thome et Joannis Goebel deuolutam, tum eciam per eundem dominum episcopum a manibus alienis pecuniis suis redemptam et recuperatam, pro ut in libro nostre ciuitatis apercius continetur, item hortos, vineas, agros, prata in et circum hanc ciuitatem adiacencia, praeterea domum et vineas omnes in territorio oppidorum Zantho et Thalya habitas, necnon possessionem Forro vocatam in comitatu Abawjwariensi existentem habitam cum omnibus vtilitatibus et prouentibus, quam videlicet possessionem idem dominus episcopus a Maiestate regia impetravit et eciam pecuniis suis a manibus alienis eam possidentibus redemit et liberavit, nobis pretacti iudici et iuratis totiusque communitati et successoribus nostris vniuersis tanquam veris et legitimis patronis in perpetuum legauit et contulit, de molendino autem eiusdem domini episcopi circum hanc ciuitatem in fluuio Hernád currente ita dominacio sua reverendissima ordinauit, quod si ipsum dominum episcopum antequam sororem sew consobrinam suam dominám Annam, consortem domini Alexii Thwrzo ex hac vita emori contigerit, tunc istud molendinum vita sua deuolvat ad eam, si autem heredes susceperit illud molendinum penes heredes ipsius maneat. Si vero ipsa absque heredibus decesserit istud quoque molendinum ad nos et hanc ciuitatem mox post illius obitum deuoluatur. Et ut commodius prescripta omnia exequi et soluere possimus et dictorum officiorum institúció magis ac firmius stabiliretur, preter supra memoratas hereditates vtpote domos, vineas, agros, prata etc. possessionemque Forro ipsa ciuitas et republica vniuersique ciues et incole alliquod emolimentum atque commodum percipere possent sua r. d. eciam certam pecuniarum summam videlicet tria milia trecentos et trigintatres florenos nobis beniuole módis et specificacionibus subscriptis dedit pieque contulit et largitus est tali interiecta condicione vt nos pro dicta pecuniarum summa annuatim absque vila intermissione vel incuria pro censu fl. centum (áthúzva: nonaginta) de quolibet videlicet centumtres fl. dare et soluere, ac tam ex prouentibus dictarum omnium hereditatum et 54