Somogy megye múltjából - Levéltári évkönyv 2. (Kaposvár, 1971)

Szakály Ferenc: A babócsai váruradalom 1561-es urbariuma és a babócsai vár 1563-as leltára

florcnis 4 denariis 12 1/2 et lucrum etiam, quem (így!) iri vendendis eisdem ha­bere potuisset, florenis 3. Facit florenos 7 denarios 12 1/2. Id est.. . Gregorii acceptos fuisse, de quibus licet tres eidem restituisset, attamen reliquos tres per quendam imperitum laniatorem in macello suo divendere fecisse, in qui­bus sex florenorum illi dampnum intulisset. Conquerentur similiter eundem dominum capitaneum cuidam Matheo Kewlthe unum bovem accepisse, in cuius pretium etsi florenos 4 cum dimidio eidem restituisset, remansit attamen eidem debitor floreno 1 denariis 50. Id est . . . Et quod etiam idem dominus capitaneus unum bovem Francisci Demether accepisset nullis suis culpis exigentibus et quod tam diu cum eo laborem exer­cuisset, quod pre nimia macilentia mortuus et canibus ad devorandum esset proiectus. Idem etiam conqueritur emisse unum equum in Laskou! prope Ezak (így!), quem domum adductum prefatus dominus capitaneus sine ullo pretio ab co acce­pisset et tam diu apud se conservasset, donec in macilentiam redactus et post restitutionem eiusdem statim demortuus esset. Conqueruntur etiam eundem dominum capitaneum ex eo, quod nullum vinum illis ad educillandum dare non habuerit, super eos communiter extorsisse citra omnem justitiam imparatis*! florenos 18. Id est. Quum tamen libenter edu- cillasent, si illis datum fuisset. Idem dominus capitaneus coegit eosdem miseros colonos in prefata villa existentes 15 diebus araturam facere, et quum in continuo eius labore se fame perire viderint, et quidam juvenes domum pro panibus ivissent, prefatus dominus capitaneus accepit pro eo delicto super eos florenos 2. Id est. . . Et quum etiam duo coloni eiusdem villae inter sese litigassent, ut puta Stephanus et Martinus Gal fratres uterini, accepit idem dominus capitaneus super illos absque omni juridico processu birsagium florenos 2. Id est. . . Super Matthiam Pal similiter birsagium florenos 6. Id. est. . . Insuper per aliquot dies in carceribus detinuit et dum per portarios exmissus fuissent, extor­serunt super eundem denarios 20. Dicunt etiam moderno anno videlicet 1561 vas vini unum illis ad edu­cillandum imposuisse, pro cuius pretio dedissent eidem florenos 13. Id est... Fatentur etiam ad continuos labores in restaurationem arcis Babolcha am­bulasse absque omni solutione. Ville Intho et Gyekenes Michael Kerchmaros (így!) judex fatetur similiter pro primo anno dissi­pationis eorundem quicquam dedisse, tamen pro duobus subsequentibus annis de 16 sessionibus solverunt ad castrum Babolcha florenos 7 denarios 92. Circa festum Nativitatis Beatae Virginis*! pullos 16, ad festum Nativitatis Domini de 13 sessionibus capones 13 et de residuis 3 sessionibus pullos 3. Faciunt in pecunys florenum 1 denarios 41. Id est. . . Panes 53. Ova 190. Dicit etiam de novem sessionibus a singula dedisse tritici cubulum 1, sili­ginis cubulum i, avene cubulum 1. Facit tritici per hos duos annos cubulos 18 74

Next

/
Oldalképek
Tartalom