Somogy megye múltjából - Levéltári évkönyv 2. (Kaposvár, 1971)
Szakály Ferenc: A babócsai váruradalom 1561-es urbariuma és a babócsai vár 1563-as leltára
Dicunt etiam per eundem dominum capitaneum coactos esse porcos 12 bene saginatos ad castellum Segesd abegisse et nihil pro eis solvisse, quos ipsi emissent in paratis") pro florenis 18. Id est. . . Falcaturam foeni et laborem tempore messis per omnia, sicut ceteri.“) Aratura etiam quamvis non fuerint obligati, tamen idem dominus capita- neus eosdem citra consuetudinem quandoque per integram hebdomadam arare coegisset. Dicunt etiam certas aquas piscatorias esse in districtu eiusdem possessionis Barch, de quibus piscatores in quadragesima?) singulo die pisces pro una patina sufficientes, alys vero temporibus tribus vicibus per hebdomadam ad arcem dare tenentur. De inductione lignorum: quamvis de antiqua consuetudine non fuerint obligati, preter ad festum Nativitatis domini de una quaque sessione cum uno curru?), nunc autem missis erga eos haramys compelluntur assidue ligna ad arcem conducere. Dicunt etiam de antiqua consuetudine parocho eorundem obligatos fuisse de singulis inquilinis, non habentes pecora arabilia, tempore messis de falcibus messoralibus contribuere per denarios 4 et quum modo parocho ipso careant, dicunt eosr) per dominum capitaneum ab illis exactos esse, quorum summa facit florenos 4. Ibidem sunt 14 molendina in fluvio Drawy extructa, dc quibus tenentur per singulum annum ar arcem solvere florenos 4 denarios 67. Facit per tres annos videlicet florenos 14 denarium 1. Fatentur etiam anno 1560 eundem dominum capitaneum super eosdem ad castrum Babolcha extorsisse porcos 13 valentes florenos 13. Id est. . . Et pro anno quoque 1561 porcos 8 valentes florenos 8. Id est. . . Conqueruntur etiam de haramys et alys militibus in arce Babolcha commorantibus eos summa iniuria pluribus vicibus affectos esse, pullis, anseribus et alys eius generis victualibus ab illis violenter ablatis, de quibus domino capitaneo sepius fuissent conquesti, attamen nulla compensatio illis facta esset, de quibus nisi eliberati fuerint, illic ulterius mansionem se habere non posse. Decimas frumentorum fatentur unquam obligatas fuisse^, prout officiales quoque eiusdem arcis veterni dicunt. Villa Bewche Valentinus Nagh judex eiusdem villae annorum 1559 et 1560 cum tribus suis juratis civibus sub juramento examinati fassi sunt censum eorundem ordinarium de 4 sessionibus ad arcem Babolcha singulo anno persolvisse in duobus terminis florenos 2 denarios 64. Facit ad tres annos florenos 7 denarios 92. Dicunt etiam dedisse singulo anno caseos 4. Faciunt per tres annos casei 12, qui per denarios 3 computati faciunt denarios 36. Id est. . . Butiri quartalia 4. Faciunt ad tres annos quartalia 12. Computata per denarios 4 faciunt denarios 48. Id est. . . Gallinas singulo anno 12. Faciunt per tres annos galline 36. Computate per denarios 4 faciunt florcnum 1 denarios 44. Id est. . . Dicunt etiam eundem dominum capitaneum super illos singulo anno extra consuetudinem eorum extorsisse porcos duos. Facit per tres annos porcos sex per eosdem paratis pecunys emptos pro florenis 12. Id est. . . 71