1100 Jahre österreichische und europäische Geschichte in Urkunden und Dokumenten des Haus-, Hof- und Staatsarchivs (1949)

1100 Jahre österreichische und Europäische Geschichte - Transkriptionen und Erläuterungen

liberi et immunes esse debeamus ac ab ipso debito omnibusque inde / deppendentibus indempnes et illesi conservemus. Quo autem ad alia debita ipsius divi Maximiliani cesaris, que super huiusmodi bonis Germanicis nobis Ferdinando concessis yppothecata non apparebunt, uterque nostrum dimidiam solvere tenebitur et pro / horum solutione quilibet nostrum dimidiam mobilium per ipsum divum Maximilianum cesarem relictorum obtinebit. Ab aliis autem debitis paternis et maternis ac ab avo et avia maternis procedentibus nos idem Ferdinandus liber et immunis remanebimus, / nilque propterea in illorum mobilibus petere aut pretendere poterimus. Cum tamen nos idem Ferdinandus uxorem duxerimus indotatam dominam Annam Serenissimi Vngarie regis sororem, eo quod reciproce ipse Serenissimus rex Hungarie dominam Mariam communem sororem / nostram uxorem duxerit ex quorum matrimoniorum tractatibus fuit dos ipsius domine Anne constituta et assecurata super dominiis Australibus nobis pro nostra portione concessis, sicque consonum videatur, ut saltim illa dos, que Serenissime domine Marie fuit constituta, que / fuit ducentorum millium ducatorum Hungaricalium nobis solvatur et restituatur pro oneribus matri­monialibus substinendis eo quod dos ipsius regine Hungarie sororis nostre nostro oneri cessit. Eapropter actum extitit, quod ultra predicta sic concessa, nos Carolus imperator / predictus ipsam summam ducen­torum millium ducatorum Hungaricalium resarcire teneamur per terminos sequentes: videlicet in octo annis proxime sequentibus ad rationem XXV'1 ducatorum quilibet anno, ita quod prima solutio fiat in fine presentis anni et deinde successive usque / ad perfectam solutionem mediantibus autem prennarratis omnibus nos Ferdinandus predictus diligenter de ipsorum testamentorum verbis informati illisque visis cognitis et intellectis nosque habentes et haberi volentes pro sufficienter instructo de omnibus / et quibuscunque iuribus et actionibus nobis pertinentibus, seu pertinere debentibus in dictis omnibus hereditatibus et bonis paternis maternis et avitis. Nos pro his ex nostra certa sciencia ac libera voluntate tacitos et contentos reddimus nilque / ultra nos deinceps pro hiis petituros pollicemur. Verum nos Carolus imperator predictus pro nobis nostrisque heredibus et successoribus quibuscunque quitti liberi ac immunes remanebimus, ab omnibusque a nobis et nostris ratione / predictarum successionum et hereditatum ac deppendentium ab eis peti potuissent et possent. Nosque idem Carolus et Ferdinandus constituemus procuratores, qui in singulis regnis patriis et dominiis nostro nomine debeant renuntiare et quittare / quicquid iuris in illis habere poteramus ante presentem nostram conventionem et concordiam sive id in iudicio sit flendum sive coram statibus patriarum moribus et consuetudinibus patrie servatis sive alias quomodocunque et sub quavis / solempnitate flendum foret. Que quidem omnia mutua stipulatione inter­veniente nobis ipsis ad invicem reciproce tenere et observare promittimus mediis nostris ac cuiuslibet nostrum iuramentis nobis vicisim prestitis et sub / reciproca utriusque nostrum hypotheca et obligatione bonorum quibuscunque in contrarium facientibus non obstantibus quibus reciproce renunciamus. Harum testimonio literarum utriusque nostrum manibus signatarum nostrorumque sigillorum / munimine robora­tarum. Datum in oppido Bruxellarum, die septimo mensis februarii, anno domini millesimo quingentesimo vigesimo secundo a nativitate sumpto, regnorum nostrorum Caroli videlicet sacri Romani imperii anno tercio, aliorum vero omnium sexto. Carolus x) Ferdinandus x) Kanzlei vermerke auf der Plika: Ad mandatum cesaree et Catholice maiestatis proprium. Lalemand m. p. 1) Siegel an weiß-rot-goldenen und rot-goldenen Schnüren (beschädigt). 1. Kaiser Karl V. 2. Erzherzog Ferdinand. [Blaas] 37. 1526 Juli 15, Ofen. König Ludwig 11. von Ungarn meldet seinem Schwager, Erzherzog Ferdinand von Österreich, daß die Türken in Ungarn eingebrochen sind und Peterwardein belagern und bittet dringend um Hilfe. Orig.-Pap.: (31-5 bx23-5 h). — Faksimile etwas verkleinert. Vgl.: Huber, Geschichte Österreichs 3, S. 531 ff. Am 29. August 1526 kam es zur Schlacht bei Mohács, in der König Ludwig fiel. Ungarn kam nun auf Grund der Verträge (siehe oben Nr. 33) an die Habsburger. Serenissimo principi domino Ferdinando, infanti Hispaniarum, archiduci Austrie, duci Burgundié etc., fratri et sororio / nostro charissimo Ludouicus Dei gratia rex Hungarie et Bohemie etc. salutem et prosperorum successuum continuum / incrementum. Serenissime princeps, frater et sororie noster charissime: Significavimus serenitati vestre sepius per / literas, et etiam secretarium nostrum, qui etiam nunc apud serenitatem vestram agit, adventum Cesaris Thureorum / et pericula, que nobis J) Die Unterschriften sind eigenhändig.

Next

/
Oldalképek
Tartalom