1100 Jahre österreichische und europäische Geschichte in Urkunden und Dokumenten des Haus-, Hof- und Staatsarchivs (1949)
1100 Jahre österreichische und Europäische Geschichte - Transkriptionen und Erläuterungen
calium, et pro securitate illius pec unie, Cesar nunc in conventu in presencia amborum regum vel deputatorum suorum / consignet, et impignoret, fere omnia sua iocalia patrimonialia, que secundum iustam estimacionem ascendunt ad valorem unius milionis auri et deponet illa apud provinciales Austrie, et quod iidem provinciales / Austrie apud quos illa iocalia deponentur, dent predicte domine Anne ac serenissimis regibus ac regnis predictis desuper sufficientes et convenientes litteratorias cauciones et obligaciones, sub illa tamen condicione /e tea lege, quod eadem iocalia per Cesarem aut suos heredes contra predictam summam trecentorum milium florenorum Hungaricalium redimi possint et eciam quod sequto contractu per verba de presenti cesset et / cassata sit presens obligacio et pena; hoc expresse declarato, quod ad inviolabilem observacionem huius obligacionis prelati, comites, barones liberi domini nobiles civitates omnesque status et ordines provincie Austrie / sub fidei honorisque eorum obligacione et solucione eiuscemodi summe predictorum trecentorum milium florenorum Hungaricalium in forma camere apostolice que hic pro sufficienter expressa et declarata intelligatur / et aliis censuris ecclesiasticis se arctissime iuramento eciam prestito astringant, et quod Cesar omnes predictos status et ordines in hoc casu duntaxat ab omni obligamine subiectionis fidelitatis et obediencie sibi et / heredibus suis debite absolvat et liberos esse et fore ad observandam prescriptam obligacionem in omnibus eius punctis et articulis pronunciet, et quod iidem provinciales non possint solucionem huiusmodi trecentorum / milium florenorum Hungaricalium ultra biennium differre, sed expleto biennio mox infra unum mensem vel summam prescriptorum trecentorum milium florenorum Hungaricalium vel ipsa iocalia integre / et absque omni diminucione manibus prefate illustrissime domine Anne et serenissimorum Hungarie et Bohemie regum regnorumque suorum prefatorum vel aliorum per predictas maiestates et earum / regna ad hoc specialiter deputandorum in arce Posoniensi tradere et consignare debeant et teneantur omni dolo, fraude et quavis machináción e sinistra procul semotis. Sub condicione tamen redimendi ita / ut qui vel pecunias, vel iocalia in hoc casu ad arcem Posoniensem perferent, sive fuerint pedites, sive equites numerum ducentenarium non excedant. Item moriente sponso sive is sponsus fuerit dominus Ferdinandus / sive Cesar post contractum matri monium per verba de presenti ante copulam seu consumacionem matrimonii solventur domine Anne centum milia florenorum Hungaricalium in spacio unius anni tunc / proxime futuri, aut si solucio ista in prefato tempore non fieret, consignentur prefate domine Anne certa iocalia Cesaris valoris centum milium florenorum Hungaricalium iusto et vero precio estimata, / cum condicione tamen redimendi et hoc litteris sufficientibus, atque opportunis illorum, apud quos iocalia Cesaris deponentur, caveatur ita videlicet, ut ad observacionem huius articuli et solucionem summe predictorum / centum milium florenorum Hungaricalium iidem provinciales Austrie apud quos talia iocalia Cesaris ut premissum est, deponentur, sint per omnia obligati ut superius lacius declaratum est in articulo in quo facta /est mencio de trecentis milibus florenis Hungaricalibus in casu repudii, hoc tamen adiecto, ut in huiusmodi casu quo ante copulam vel consumacionem matrimonii sponsum decedere contingeret, iidem provinciales ipsam / dominam Annam cum omni honestate salvis personis et omnibus rebus ipsius domine Anne et omnium suorum ad regna paterna, Posonium videlicet, vel Znoymam pro arbitrio predictarum majestatum reducere debeant et / teneantur, prescripta tamen summa eidem prius plene et realiter in arce predicta Posoniensi modo premisso persoluta. Item quod domine Anne ducenta milia ducatorum loco dotis inscribentur, hec tamen dos tempore / consumacionis matrimonii non persolvatur, sed differatur illius solucio ad illud tempus quo dominus rex Ludouicus cum domina Maria consummabit, quo facto dos dotem compensabit et utraque hoc pacto tolletur, / ita, ut nec regnum Hungarie, Bohemieque, nec dominium Austrie summam huiusmodi ducentorum milium florenorum persolvere debebit, nihilominus tamen donacio propter nupcias seu contrados ambabus sponsabus, utrinque / ad vitam earum assignetur et assecuretur, hoc pacto, ut reditus annui viginti milium vel viginti quinque milium florenorum Hungaricalium loco donacionis propter nupcias consignentur super bonis convenientibus et ante hac in huiusmodi donacione propter nupcias assignari solitis que bona ex nunc nominentur, hoc est castra, civitatesque et alia bona, ex quibus huiusmodi summa annui redditus, in iustis et ordinariis / proventibus provenire possit. Simili modo in matrimonio regis Ludouici et domine Marie circa dotem et donacionem propter nupcias observetur videlicet: domine Marie ducenta milia ducatorum pro dote ex/parte Cesaree maiestatis exhibeatur et tantum de redditibus super bonis convenientibus contra dotem illi assecurentur. Si tamen una sponsa ante aliam moreretur ante matrimonii consumacionem, nihilominus huic, / que superstes fuerit, sequta copula loco dotis ducenta milia ducatorum persolvi debebunt. Item si contingat post copulam ipsum maritum obire sine heredibus ex una vel altera nuptarum et relicta uxor / voluerit transire ad vota secunda, nec foret illi integrum cum huiusmodi statu sibi ordinato, quacunque ex causa novo marito se coniungere, tunc ei persolvatur racione dotis summa prescriptorum ducentorum milium florenorum, cuius provisione et pari nubere et cum dignitate vitam agere possit. Item quod serenissimus rex Polonie per litteras suas in meliori forma ad manutenendum et cum aliis clausulis opportunis omnia supradicta / approbet et ratificet. Quos quidem articulos matura inter nos deliberacione prehabita, nos predictus Wladislaus rex Hungarie nomine proprio pro nobis et liberis nostris, et nos Matheus cardinalis / Gurcenis nomine prefate Cesaree maiestatis, pro eadem maiestate et nepotibus suis acceptavimus approbavimus et ratificavimus et eosdem in omnibus eorum