1100 Jahre österreichische und europäische Geschichte in Urkunden und Dokumenten des Haus-, Hof- und Staatsarchivs (1949)

1100 Jahre österreichische und Europäische Geschichte - Transkriptionen und Erläuterungen

unum tantum filium habuerit, is filius de ministerialibus dicti comitis Goricie / tenebitur ducere uxorem et liberi ex tali matrimonio procreati inter dictos dominos comites equaliter dividantur. Quod si predicti H(seinricus) Welfespergarius et Otto / dictus Welf vel alter eorum sine lierede masculo decesserit, feuda et bona ipsorum ac homines vel alterius eorum cuilibet dictorum dominorum comitum / cedent sive ab eis sive ab aliis quibuscumque dominis ea, nisi fuerint possedisse in integrum et in totum possidenda prout in eorum comitum / sunt terminis constituta. Sane domina Elizabeth, uxor domini M(seinhardi) comitis Tyrolensis refutavit et dedit in manibus domini Alberti comitis / Goricie omnia iura, que in castris Sand Michelspvrch et Raesen ac hominibus et bonis ibidem sibi racione dotalicii competere videbantur vel eciam / competebant, dans eidem domino Al(berto) comiti nuncium dominum Hseinricum de dicto Sand Michelspvrch, qui eum in corporalem possessionem / mittat dictorum castrorum, hominum et bonorum. Verum dictus dominus M( aeinhardus) comes Tyrolensis tenebitur et debebit dominum Al(bertum) comitem fratrem suum/adiuvare cum ducentis personis armatis contra ecclesiam Aquilegensem et patriarcham, qui ibidem fuerit, quamdiu de presenti gwerra / cum ipsa ecclesia vel patriarcha non fuerit concordatus et tenebitur ipse dominus M( aeinhardus) comes et debebit tractatui concordie proximo imminenti / inter ipsam ecclesiam Aquilegensem et prefatum comitem Al(bertum) personaliter interessé ac bona fide procurare, quod ipsa concordia reformetur. Item / idem dominus M(aeinhardus) comes tenebitur et debebit fideliter procurare, quod sibi et fratri suo castrum Linte cum suis pertinenciis per Salzburgensem / electum vel archiepiscopum conferatur in rectum et legale feudum. Quod quidem castrum cum suis pertinenciis ad ipsum comitem Al(bertum) solum pertinebit. Ex alia vero parte eluse in Haslach utrobique dicti fluvii Rienz usque ad cacumina moncium infra versus Lvénz et alias partes comitatus et / dominii Goricie omnia et singula allodia, feuda, advocacie, iurisdiciones, omagya, iura, honores, ministeriales et homines alii, bona, quesita et non / quesita, culta et inculta et nominatim fasallatica in Cadvbrio, ex quibus dominus Gerhardus de Camino est fasallus comitum predic- torum ad comitatum / et dominium Goricie et dominum Albertum comitem ibidem in totum et integraliter pertinebunt salvis theloneis et gelseito ipsius comitatus et dominii / Goricie, que inter memoratos dominos comites sunt equaliter dividenda. Debita quoque omnia, que infra comitatum et dominium Tyrolensem per ipsos dominos / comites sunt contracta, dominus M( seinhardus) comes solus persolvet. Similiter debita omnia per ipsos comites ineo mitatu et dominio Goricie contracta, solus / persolvet comes Albertus. Item bona hereditaria, que dicti domini comites ad se devolvi expectant, cum vacaverint, et ad manus unius ipsorum vel amborum comitum / ex morte possessorum ipsorum bonorum devenerint, inter ipsos comites sunt equaliter dividenda. Item talem pactum sepedicti domini comites sponte adinvicem / fecerunt, quod si ministerialis vel ministeriales alterius eorum alicui ministerial! vel ministerialium alterius ipsorum nupserint, pueri ex huiusmodi matri/monio vel matrimoniis procreati equaliter debent dividi inter comites memoratos. Item ipsi domini comites inter se concorditer statuerunt, quod si / alter eorum, quod absit, decesserit sine herede, ad alium ipsorum, qui superstes fuerit, vel eius heredes bona defuncti universa, feuda, allodia / non obstante divisione predicta libere devolvantur ac integraliter revertantur. Item dicti comites ad invicem promiserunt firmiter et constanter, quod alter / ipsorum alium non impediet in omnibus supradictis vel aliquo predictorum vel aliquod dampnum aut fraudem non inferat vel in preiudicium alterius eorum / aliquas municiones non erigat aut empeiones de bonis, hominibus, iurisdi- cionibus seu quibuscumque rebus aliis infra comitatum alterius et dominium con/stitutis contrahere non debeat sine alterius voluntate et assensu. Que omnia et singula suprascripta et infrascripta prefati domini comites corporaliter / iuraverunt inter se observare et rata ac firma tenere et non venire contra predicta vel aliquod predictorum aliqua racione, ingenio sive causa / nichilominus penam super hoc statuentes, quod si alter eorum contra predicta vel aliquod predictorum fecerit vel venerit, nisi infra duodecim septimanas, / postquam super hoc fuerit requisitus, passo, dampnum vel iniuriam emendaverit, hanc penam incidit et incurrat, videlicet dominus M( seinhardus) comes castrum / Cufedovn cum pertinenciis suis omnibus pro penaammittatad dominum Albertum comitem libere devolvendum; econverso, dominus Al(bertus) comes castrum / Virge cum tot redditibus et pertinenciis, quot habet, castrum Cufedovn similiter ammittat pro pena ad dictum dominum M(8einhardum) comitem devol/vendum. In predictorum autem omnium testi­monium evidens et stabilem firmitatem presentem paginam super hiis conscriptam sepedicti domini M(seinhardi) comitis / Tyrolensis et Al(berti) comitis Goricie sigillorum suorum pendencium fecerunt munimine roborari. [BennaJ Siegel der Grafen Meinhard und Alberi von Tirol und Görz an rot-blau-grünen Seidenfäden. 13. 1276 November 26, Wien. König Rudolf (I .von Habsburg) und König Ottokar von Böhmen genehmigen gemeinschaftlich den Friedensschluß, den die von beiden Seiten ernannten Schiedsrichter, Bischof Berthold von Würzburg, Bischof Bruno von Olmütz, Pfalzgraf Ludwig bei Rlieüi und Markgraf Otto von Brandenburg am 21. November im 13

Next

/
Oldalképek
Tartalom