Állam. segélyezett evangélikus kerületi főgymnasium, Rozsnyó, 1895

67 I)) Classis Rhetorico—Poetica. Cursus biennalis; docent in Classe duo et lingua patria Cl. Mispál; tribus aliis studia classica Cl. Farkas cuius. Studia. Ino. Anno docet Clarissimus Rector. 1. Theologiam Dogmaticam synoptice juxta proprium extractum. 2. Praecepta Rhetoricae seu Stili soluti juxta propria dictata, quae exemplis ex Auctoribus Classicis petitis, quam plurimus illustrantur et quidem Pars Rhetoricae prima de Oratione recta, eleganti, & ornata fusius explicatur; pars vero llda de prae- exercitamentis, de Oratione Justa & de praecipuis dicendi generibus saltem breviter percurritur. Hac occasione exponitur quoque & ad Regulas artis applicatur una, aliave Ciceronis Oratio Capita exposita memoriae imprimuntur atque declamantur. Accedit ad Rhetoricam lectio stataria Ciceronis de Oratore. Rhetoricis his exercitius 6 horae per septimanam tribuuntur, interdum plures uno aut alio studio terminato. 3. Archaeologia romana cum notitia scriptorum romanorum, secundum Encyclo- pediam Phylologiae Graecorum & Romanorum in usum Juventutis scholasticae á Daniele Stanislaides Posonii 1803. horis duabus aut tribus. 4. Artis poeticae partem Ima Theoreticam, de Inventione, Dispositione, Elo­cutione & Pronunciatione juxta: Institutiones Poeticae in usum Gymnasiorum Regni Hungáriáé Budae 1807.“ Qua occasione legitur & explicatur unus alterve Liber Vir- gilii Aeneidos habita ratione Mythologiae Orationes occurentes & latine & hungarice declamantur; accedit lectio Horatii una aut altera Oda, Satyra, atque Epistola expli­catur & ad imitationem proponitur, in specie Horatii Epistola de Arte poetica per partes exponitur. Poeticis exercitis dicantur per septimanam horae 3 aut 4. B. Elementa Geometriae juxta Etractum ex Compendio Matheseos Purae a Gabriele Kovács Martiny Posonii 1822. hoiis duabus. 6. Anthropologiam et quidem semestri Imo Zomathologiam, & Semestri altero Psychológiám Empiricam juxta propria dictata, horis duabus. 7. Labores & publici & domestici revidentur, domi corriguntur & errores publice in schola indicantur; unus, alterve Labor sive prosaicus sive ligatus publice quoque castigatur. Professor Classis Syntacticae Ordinarius docet in Classe Rhetorica Lingua hungarica, horis per Septimanam 5, quibus Professor Classis Rhetoricae in Syntaxi studia supra jam commemerata docet: 1. Theoriam Linguae hungaricae cum Exercitiis Stili, 'in eadem lingua legitur Cornelius Nepos: a’ jeles hadi Vezérek életéről Sz. György Gelérd által; hora per septimanam una. 2. Geographiam Veterem cum Historia antiqua Universali juxta Extractum ex Budai Közönséges Históriája horis duabus. 3. Historia Naturalis respectu habito ad Ttchnologiam juxta propria dictata horis duabus. Anno 3do in Classe Bhetorico-PoUtica. Rector docet: 1. Moralem Christianam juxta proprium Extractum; qua finita sequitur brevis Historia Religionis & Ecclesiae Christianae, secundum Compendium Schreckii. 2. Repetita breviter 1-ma Parte Rhetoricae propter Novitios atque Advenas explicatur fusius per partes & singillatim Pars 11-da, legitur statariae Ciceronis Oratio & ad Regulas Theoreticas applicatur, sic quoque Ciceronis Libri de Oratore conti­nuantur, loca selectiora memoriae iprimuntur atque declamantur; horis per sep­timanam 6. 3. Repetitur Artis Poeticae Pars 1-ma breviter, & Pars 11-da de operibus poeticis majoribus et minoribus fusius explicatur, atque exemplis ex Horatio & Virgilio 5*

Next

/
Oldalképek
Tartalom