Ravista Catolica, 1904 (5. évfolyam, 17-24. szám, 6. évfolyam, 1-16. szám)

1904-02-15 / 20. szám

308 REVISTA GATOLICA. suit, nemo luculentius illustravit. — Haud- quaquam tamen Pontifex bona scientiae accessiones, quas hodierna pareret studio­rum agitatio, negleqit; quin imo, ratus clericos non posse digne suum tenere lo­cum, uisi apparatiore quodam doctrinae commeatu instruerentur, idcirco eorum de gravioribus rebus institutionem opportunis eruditionis incrementis ornatam voluit. Iamvero ad fovendam, quam Encycli- cis litteris Aeterni Patris indixerat, instau­rationem disciplinae Thomisticae, subinde in Urbé Roma, utpote quae catholico orbi hoc etiam in genere exemplo deberet esse, propriam Academiam instituit, a S. Thoma Aquinate eam nuncupans, cui propositum esset explicare, tueri, popagare doctrinam, praesertim de philosophia, Angelici Doc- toris. Academiam ipsam annuis redditibus, qui satis essent ad stabilitatem eius con­firmandam, munificus auxit. Eidem parem, quae ceteris vel Athenaeis vel Lyceis mag­nis attributa esset, attribuit facultatem pro­movendi ad doctoris in philosophia gra­dum suos alumnos, qui emenso studiorum curriculo laudabile scientiae specimen sol­lemni periculo dedissent. Denique anno MDCCCXCV statuta, quae Academiae ad tempus praescripserat, temperando, certas ei leges, quas diutinum experimentum commodas fore suasisset, in perpetuum dixit. Ad Nos quod attinet Pontificatus Nos­ter incidit in tempora, traditae a patribus sapientiae inimica fortasse magis, quam, unquam antea, omnino oportere ducimus ut quae Decessor illustris de cultu philo­sophiae doctrinaeque Thomisticae constitu­isset, ea religiosissime servanda, atque etiam in spem uberiorum fructuum pro­vehenda curemus. Huius rei gratiä, romá­nam a Sancto Tliomä Academiam, quae in ceteris id genus institutis principem sibi locum iure vindicat, uti peculiari qua­dam Leonis floruit, similiter Nostra post­hac florere providentia volumus. Equidem novimus, ex eo coetu soda­les quam diligenter utiliterque in mandata sibi provincia versari consueverint, vel Aquinatis sententiam doctis commentariis illustrando, vel eius cogitata evolvendo atque ex principiis ipsius nova investi­gando, vel eiusdem trutina pensando re- centiorem placita philosophorum, propte- reaque gratulamur eis libenter, quod ger­manas philosophiae progressiones non mediocriter adiuvent. Verum ne nobilissi­mae contentioni diuturnitas remissionem afferat, magnopere cupimus, ut voce et auctoritate Nostra spiritus sumat etiam alacriores, ac tamquam renovatis auspiciis in propositum incumbant. Quae tamen co­hortatio non ad hos tantummodo spectet, sed pertineat, uti debet, ad omnes, qui­cumque in catholici orbis terrarum scho­lis philosophiam tradunt; nimirum curae habeant, a via et ratione Aquinatis nun­quam discedere, in eamdenque quotidie studiosius insistant. Vehementer autem universis auctores sumus, ut sollertiam la­boresque suos conferant maxime ad coer­cendam pro virili parte communem illam rationis fideique pestem, quae longe lateque serpit: neorationalismum dicimus, cuius ne perniciosos afflatus sacra praesertim iu- ventus vel minimum sentiat, omni ope atque opera providendum est. Ceterum statuta, bona, privilegia, iura quae decessor Noster Academiae roraanae a Sancto Thoma dedit et attribuit, ea Nos omnia et singula rata et firma esse volu­mus et iubemus; contrariis non obstanti­bus quibuscumque. Datum Romae apud S. Petrum sub - anulo Piscatoris die XXIII mensis Ia- nuarii, festo S. Raymundi de Pennafort, an. MDCCCCIV, Pontificatus Nostri anno primo. ALOIS. CARD. MACCHI.

Next

/
Oldalképek
Tartalom