Ravista Catolica, 1904 (5. évfolyam, 17-24. szám, 6. évfolyam, 1-16. szám)

1904-04-15 / 24. szám

Revista Catolicä. »<5esta Dei per Francos« C. M. »Gesta Dei per Romanos« P. Ollivier. Nos genere et sanguine Romani. loanitiu in epistola catra Pontificele lnnocentiu, III. „Expedit enim tibi tam ad temporalem gloiiam quam ad salu­tem aateinam, ut sicut genere, sic fide etiam sis Romanus, ut populus terrae tuae qui de sanguine Romanorum se asserit des­cendisse, Ecclesiae Romanae instituta sequatur, ut etiam in culu divino mores videantur pa rios redolere“. lnnocentiu III. catra Imp. loannitiu. „Imperator ac totum imperium eius bonam devotionem ad Ec­clesiam Romanam habent, tamquam haeredes descendentes a san­guine Romanorum“. Basiliu A. eppu catra Pont. Innoc. III. Apare la I §i 15 a fiecarei luni. Anul V. Fascicolul 24. 15 April 1904. MOTV PROPRIO DE ECCLESIAE LEGIBVS IN VNVM REDIGENDIS. Arduum sane munus universae Ecclesiae regendae ubi primum, arcano divinae Providen­tiae consilio, suscepimus, praecipua Nobis mens fuit et quasi lex constituta, quantum sinerent vires, instaurare omnia in Christo. Hanc volun­tatem vel primis encyclicis Litteris ad catholici orbis Antistites datis patefecimus; ad hanc veluti metam omnes animi Nostri vires hactenus inten­dimus; huic principio coepta Nostra conformanda curavimus. Probe autem intelligentes ad instau­rationem in Christo ecclesiasticam disciplinam conferre maxime, qua recte ordinata et florente uberrimi fructus deesse non possunt, ad ipsam singulari quadam sollicitudine studia Nostra ani­mumque convertimus. Equidem Apostolica Sedes sive in Oecume- nicis Conciliis sive extra Concilia nunquam in­termisit ecclesiasticam disciplinam optimis legibus instruere pro variis temporum conditionibus ho­minumque necessitatibus. At leges, vel sapientis- simae, si dispersae maneant, facile ignorantur ab iis qui eisdem obstringuntur, nec proinde, uti par est, in usum deduci possunt. Hoc ut incom­modum vitaretur, alque ita ecclesiasticae disci­plinae melius consultum esset, variae sacrorum canonum Collectiones confectae sunt. Antiquiores praetereuntes, commemorandum heic ducimus Gratianum, qui celebri Decreto voluit sacros ca­nones non modo in unum colligere, sed inter se conciliare atque componere. Post ipsum Inno­centius III, Honorius III, Gregorius IX, Bonifacius VIII, Clemens V cum Ioanne XXII Decessores Nostri, Iustinianeum opus imitati pro lure ro- mano, Collectiones authenticas Decretalium con­

Next

/
Oldalképek
Tartalom