Protestáns Tanügyi Szemle, 1932
1932 / 1. szám - Kun Sándor: Latin olvasmányi óra a gimnázium IV. osztályában
18 PROTESTÁNS TANÜGYI SZEMLE Latin olvasmányi óra a gimnázium IV. osztályában. Tárgy : Ovidius Pástijából az Arion-monda. Az előző óra anyaga : Ovid. Fasti II. 79—-96. Quem modo caelatum stellis Delphina videbas, Is fugiet visus nocte sequente tuos. Quod mare non novit, quae nescit Ariona tellus ? Carmine currentes ille tenebat aquas. Saepe sequens agnam lupus est a voce retentus ; Saepe avidum fugiens restitit agna lupum. Saepe canes leporesque umbra cubuere sub una, Et stetit in saxo proxima cerva leae, Et sine lite loquax cum Palladis alite cornix. Sedit, et accipitri iuncta columba fűit. Cynthia saepe tuis fertur, vocalis Árion, Tamquam fraternis obstipuisse modis. Nomen Arionium Siculas impleverat urbes, Captaque erat lyricis Ausonis óra sonis. Inde domum repetens puppem conscendit Árion, Atque ita quaesitas arte ferebat opes. Forsitan, infelix, ventos undasque timebas : At tibi nave tua tutius aequor erat. A jelen óra módszeres egysége : Ovid. Fasti II. 97—116 : Namque gubernátor destricto constitit ense, Ceteraque armata conscia túrba manu. Quid tibi cum gladio ? dubiam rege, navita, pinum ! Non haec sunt digitis arma tenenda tuis. Ille metu vacuus „Mortem non deprecor“ inquit, „Sed liceat sumpta pauca referre lyra.“ Dant veniam, ridentque moram. Capit ille coronam, Quae possit crines, Phoebe, decere tuos ; Induerat Tyrio bis tinctam murice pallam : Reddidit icta suos pollice chorda sonos, Flebilibus numeris veluti canentia dura Traiectus penna tempóra cantat olor. Protinus in medias ornatus desilit undas, Spargitur impulsa caerula puppis aqua.