Evangélikus lyceum, Pozsony, 1901

81 A pozsonyi egyházi viszonyokat jellemző adatok foglaltat­nak a senthei consistoriumnak Pozsony városához intézett leve­lében, melyben szintén a magyar-tőt lelkészi állás betöltéséről van sző. A levél így hangzik. (Kézirattár 306. kg. 3. sz.) Egregii et Amplissimi viri, Domini amici nobis honorandi Salutem et officiorum nostrorum paratissima commen­datione praemissa. Literas amplissimarum Dominationum Vestrarum per concives Vestros missas accepimus, ex quibus intelleximus modum discessus Reverendi viri Domini Michaelis Ivancii, hactenus concionatoris ecclesiae Vestrae Hungaro-Bohemiae; quod insalutatis Amplissimis Dominationibus vestris adeo- que toto auditorum suorum coetu discesserit, equidem factum laude dignum non agnoscimus, imo ecclesiae ministro indignum censemus, dabimus etiam operam, ut prima data occasione correptionem nostram experiatur. Caeterum in locum illius surrogationem idoneae personae quod attinet, etsi nihil magis in vobis habeamus, quam amplissimis Dominationibus Vestris, hoc in officii genere gratificandi studium: tamen quia nemo est, qui utraque linqua exequendum hoc officium subire vellet, nec etiam nos calculum nostrum apponere volumus, siquidem est onus pene intolerabile, nec possibile est, quin hungare condonari volenti, Bohemici. et contra, termini occurrant et excidant, quod quam vehementer contionem dehonestet, cuique diiudicare est. Petitioni igitur et instantiae Amplis­simarum Dominationum Vestrarum honorifice correspon- dere et personam idoneam recommendare, quae linqua hungarica duntaxat officia sua exequi valeat, parati sumus, quae vero utraque praestare id vellet aut posset, commen­damus nullum. Proinde amicabiliter hortamur, ut sumpto exemplo ab inclytis, liberis, Regiisque aliis civitatibus, Cassovia nimirum, Eperiesino, Bartpha, imo vel vicinis, Galgocio et similibus, ubi quaevis natio, nativae et ma­ternae linquae ministros ecclesiarum habet singulares. Verum etiam Amplissimae Dominationes faciant idem. Etenim si pro una ecclesia Germanica tres conducuntur Ministri, quid ni etiam pro Hungarica Hungaricus. pro Lyaeum Értesítője. 0 XIII.

Next

/
Oldalképek
Tartalom