Evangélikus lyceum, Pozsony, 1901
72 mittendum censemus, quod sua Maiestas in meditullio suorum bonorum Bozin, S. Georgii et Posoniensis civitatis, nidum istum in Ratsdorff Lutheranorum et Calvi- nistarum omnino pati nolit, ac proinde sine ulla tergiversatione, renitentia et procrastinatione eicere debeat, quo facilius iis et aliis locis religio Catholica restitui ac propagari possit. In mandato tamen ad Posonienses secundum illud inserendum suademus, ut duos in senatum Catholicos viros, (quales in hac civitate idonei non desunt) statim accepto Suae Maiestatis mandato recipere debeant, cum propterea, quod ipsi contra morem bene institutae rei- puplicae prope omnes consanquinitate et affinitate invicem coniuncti sunt, tum vero, quia nullus inter eos hoc tempore apertus et sincerus Catholicus habetur, nisi instar Nicodemi metu aliorum aliquis eorum clam se declaret. Salarium quoque parochi pro conditione et dignitate personae ac temporis ratione, ut condignum constituant, eodem mandato exprimendum erit, ne subinde, ut solet, maloque suo experti sunt, parochi egestate per ipsos data opera adacti, locum mutare cogantur. Proventus item ecclesiae parochialis, rectoratum altarium, votivorum et aliorum beneficiorum cathalogum ut edere et specificare, ac a prophanis, in quos iniuria temporum qualitercunque conversi sunt, reditus illos ecclesiae et altaribus remittere debeant, in mandato speci- ficandum. Deum siquidem optimum maximum, propter reditus semel suo numini dicatos hinc inde abalienatos et in perniciem animarum in prophanos usus redactos palpabiliter irasci experiuntur. Claves quoque coemeteriorum, quae extra portas civitatis habentur et quorum unum praesenti saltem anno per ipsos clausum est, merito parocho, ad quem eius- modi cura pertinet, tradendas censemus. Haec tamen omnia, ut mandato suae Maiestatis, motu proprio, ex fidedigna nonnullorum relatione ad Posonienses edendo, facilius effectui mancipari queant, alterum ad me locumtenentem superinde mandatum nomine Suae Maiestatis simul -expediendum suademus, ut ego