Evangélikus főiskola, Pozsony, 1866

4 nestissima matrona, Veronica, Hadikii filia, Rajeczensi, legitimo matri­monio copulatis meis carissimis parentibus, a quibus non tantum vitam hanc accepi, sed et post educationem piam et liberaliter institutam, initia et fundamenta studiorum meorum. Viventibus enim adhuc ipsis in patria sum Totpronae eruditus schola per annos pueritiae meae bene multos sub praeceptoribus (quos memini) Balthasare Grelnercio et Ja- coho Panek. Inde Mosoviam instituendus ab iisdem parentibus meis dilectissimis traditus sum humanissimo atque clarissimo viro Paulo Malo, praeceptori mihi observandissimo, sub cujus disciplina et auspi­ciis Mosoviae et postea Galgocii totos octo continuos annos militavi, donec tandem Deo ipsum ad supremam illam electorum scholam trans­ferente, etiam sepelirem. Post mortem igitur ipsius, cum disciplina tam fidelis praeceptoris uti mihi amplius non liceret, per legitimam vocationem conrectoris munus per biennium et quod excurrit, eodem in loco sum, quantum fieri a me potuit, fideliter executus. Inde sumtibus illustris et magnifici domini Stanislai Thurzó Vitebergam ad uberiorem comparandam scientiarum cognitionem fui promotus. Ubi per Dei gra­tiam biennium cum semestri fere perdurans et studiorum magnum accessum feci (dum et publice audirem et privatim docerem) et eorun­dem praemium gradum magisterii sub decanatu magistri Ambrosii Rhodii, jam publici professoris superiorum mathematum, reportavi. Quo tempore evoluto in patriam hanc per d. m. Stanislaum Thurzó, tanquam promotorem meum fui evocatus et gymnasio Semptiensi per sesquiannum praefectus. Unde per illustrissimum dominum palatinum comitem Georgium Thurzó liberato mihi Bicsensis scholae regimen fuit concreditum; ubi etiam sesquianno me laborantem Deus tandem ex pulvere scholastico exemit et Trencsiniensi ecclesiae per legitimam vocationem praeesse voluit. Quo priusquam commigrarem, potestatem docendi Dei verbum et administrandi sacramenta hic Bicsae a reveren­dissimo et. clarissimo viro domino Elia Lany superattendente publico et usitato ritu ordinationis accepi, praesentibus (ceu testibus) ad id de­lectis reverendis viris, quorum nomina testimonium mihi honeste ex­hibitum continet. Ubi post alia multa, officium meum concernentia pia et ardentia vota illud quoque proniittere promptus ac paratus fui, me unum sincerum fore socium ac propugnatorem Augustanae confessionis Carolo V. exhibitae anno 1530. et libri Concordiae tanquam libellorum symbolicorum et eorum, quibus non tantum ab aliis secernimur, sed et doctrinam a Moise, prophetis et apostolis traditam compendiose com­prehensam habemus. Scripsi Bicsae ipsis idibus Octobribus, anno 1614.

Next

/
Oldalképek
Tartalom