Evangélikus főiskola, Pozsony, 1866
Ifi viensis, Arvensis, Trencsiniensis contuberniorum nec non d. politicorum, qui ex his inclytis comitatibus confluxerant, sicut etiam vocatoriis literis nomine inclytorum comitatuum Posoniensis et Nitri ensis status evangelici mihi oblatis electus fui et in templo Solnensi inauguratus in superintendentem solenne praestiti juramentum, quod in actis synodi Solnensis palatinalis anno 1610. celebratae habetur. Atque ita pro ratione status moderni ecclesiarum successi utrique superintendenti, domino Kalinkio videlicet et domino m. M. Tarnóczio. Hi sunt, quos ritu in ecclesiis Aug. confess, recepto inauguravi, candidati. Et primus quidem illorum primo post mei inaugurationem die in templo Solnensi examinatus et ordinatus fuit praesente corona multorum utriusque status ecclesiastici et politici virorum. Ego Johannes Droppa tenore praesentis subcriptionis testor me ex honestis Christianisque parentibus, nempe patre Johanne Droppa, matre vero Anna Kalo progenitum esse ac post lavacrum baptismatis a teneris in pietate educatum fuisse. Faventeque gratia Dei ad scholas promotus sub ferula praeceptorum, nimirum sub Johanne Benko, rectore Nicopolitano, Jona Sartoride, rectore Nagypalugyensi in comitatu Liptoviensi, tandem sub clarissimo domiuo Andrea Eccardo, rectore Caesareoforensi in comitatu Scepusiensi eruditus. Sicque hungaricae linguae gratia partes inferiores Hungáriáé visitando apud generosum dominum Paulum Jacobum Sartori, pro tempore commissarium comitatus Soproniensis pro paedagogo per triennium commoratus, tandem vero reversus pro rectore in patria in oppido privilegiato Tarnovecz in comitatu Liptoviensi acceptus, exinde per dispositionem divinam in ecclesiam Liszkofalvensem praenominati comitatus pro pastore legitime evocatus et per excellentissimum superintendentem d. Dánielem Krmann ritu legitimo ordinatus atque inauguratus Solnae anno 1706. die 26. Aprilis; in quo officio secundum promissum, quo possim feliciter pergere, adjuvet me sacrosancta trinitas, deus pater, deus filius et deus spiritus sanctus benedictus in secula seculorum Arnen.