Theologia - Hittudományi Folyóirat 6. (1939)

Kniewald Károly: A Pray-kódex miserendje

oues quas preciosissimo sanguine redemisti, diabolica non sinas incur­sione lacerari. Alia. Oremus in suo sancto seruicio, et in suo timore pariter et amore confortet nos omnipotens et misericors dominus. Arnen. Oracio ante communicationem corporis et sanguinis.1 Domine ihu xpe filii dei uiui, qui per crucem et sanguinem tuum mundum redemisti, exaudi me coram te gementem. Scio enim, quia cum patre et spiritu sancto tu fecisti nos ad laudem et gloriam nominis tui. Quam quia contra te peccauimus, illico obnoxii amisimus gratiam tuam. Ne ergo eternaliter periremus in mundo formam serui accipiens es homo factus. Confido ergo in te dominum, quia tua creatura sum. Nam ad tuam imaginem creasti hominem. Igitur ne possideat draco ille quem superasti animam meam, quam ad tuam imaginem formasti. Tu piissime carnem humanam de uirgine sumpsisti, quam resurgendo a mortuis super angelos posuisti, et ab angelis adoratur, per quam anima nostra uiuificatur. Tu es domine nostrum caput, et nos sumus tua membra. Ergo ne paciaris dampna in tuis membris, pro his enim san­guinem tuum fudisti, et sic de illius hostis potestate liberasti. Et si hij descendunt in infernum, que utilitas erit in tuo sanguine fuso? Cur incassum fusus erit pre preciosus eruor? Quare domine extollitur ini­micus? Quippe quos per signum crucis amiserat, nunc per multas insidias capit, superat, conculcat. Inde uel ut reor nimis exultât, quod membra tua iterum deuorat. Sed ego seruorum tuorum infimus curro ad tuam misericordiam turbatus. Exaudi me, quia nullum habeo qui me adiuuet prêter te. Tu es deus meus ex utero matris mee, ne derelin­quas me in peccatis meis, que incessanter operor. Subleua me per ueram penitenciam, purga cor meum, emunda fetorem carnis mee, apta os meum, ut sim dignus corpus et sanguinem tuum sumere hodie. Sit domine salus anime mee, sit sanitas corporis mei, sit remissio peccatorum meorum, sit murus contra insidias demonii, sit in die exitus mei erepeio, et in die iudicii proteccio. Si fuerit super nos misericordia tua, nos omnes erimus digni. Si non fuerit, uere nullus dignus erit. Sicut enim gratuita pietate saluasti nos, ita per intercessionem sanctissime genitricis tue, et omnium sanctorum tuorum dignum communicare effice, qui uiuis et regnas cum patre et spiritu sancto. Per omnia secula seculorum. Arnen. 1 Ez az egész alanyi jellegű áldozási ájtatosság nem illik hozzá a litur­gia objektív szelleméhez. Nagyszerű példája ez annak is, hogy sok hívő szá­mára idegen marad ; szájjal utána mondják, de lelkűk távol marad tőle. Ami alanyi, az csak az egyesnek való. Ezek csak formulák, bármennyi áhítat és őszinteség legyen bennük. A szerzőnek jók voltak, de már az imádkozó nem találja meg magát bennük. Egészen másként hatnak a liturgia objektív szövegei. Mint a zsoltárok, ezek is általános emberi nyelven szólnak, a közös­ség, az Egyház gondját, baját fejezik ki és ezért az egyes hívekre is legjob­ban illenek. A PRAY-KÓDEX MISERENDJE 25

Next

/
Oldalképek
Tartalom